Bene advenisti in Vicipaediam!
- Anthropologia
- Archaeologia
- Civilitas
- Historia
- Ius
- Linguistica
- Oeconomia
- Philologia
- Philosophia
- Psychologia
- Scientia mediorum
- Scientia religionum
- Sociologia
Sermo Homericus vel lingua Homerica est lingua Graeca quam hodie in carminibus Homericis legimus, a vetustis vatibus olim ex dialectis Ioniae et Aeoliae arte confectam, insertis formulis antiquissimis fortasse paene usque ad Mycenaeam aetatem referendis. Quibus additur licentia poetica plurima qua linguam Graecam rhythmo dactylico — ∪ ∪ poetae accomodabantː nam hexametrum dactylicum gentes non indoeuropaeae Graecis tradidisse putantur, quoniam hic versus parum idoneus ad Hellenicum sermonem rhythmandum videtur. Itaque philologi "linguam Homericam ab hexametro creatam esse" repetere solent. Orthographiam hodiernam et divisionem textumque poematum Homericorum tertio et secundo saeculo a.C.n. finierunt Alexandrini grammatici, e quibus maxime notus fuit Aristarchus.
Poemata Homerica antiquissimae litterae Graecae hodie servatae manent, quoniam tabellae Mycenaeae dictae et lineari B scriptura notatae nihil aliud nisi inventaria administrationis tradiderunt. Multi poetae posteriores hanc linguam imitati suntː quocirca dictio epica quoque appellatur. Ex ipsa textus traditione multae difficultates philologicae ortae sunt. Nam primus nucleus poematum Homericorum circa 800 a.C.n. compositus creditur in colonia quadam Graeca Asiae Minoris. Ibi enim Homerum - si quidem talis poeta umquam fuit - vitam egisse constat sive Smyrnae sive in alia civitate litoris aut circumiacentium insularum. Certe Homerus dictionem epicam non ipse excogitavit sed a multis praecessoribus iam elaboratam accepit. Oraliter aliquamdiu Ilias et Odyssea traditae sunt per vates qui versus addere vel mutare poterant (nam Graeci ἀοιδοί non tantum carmina aliorum canebant sed etiam propria opera componere callebant). Litteris tempore incerto primum mandatae sunt, fortasse ab Homeridis in insula Chio unde tyrannus Atheniensis Pisistratus volumina accersivit quae Atheniensibus exemplar publicum fierent …2024
- 16 Aprilis: Bursa vetus Hafniae saeculo decimo septimo exstructa flammis deletur.
- 13 Aprilis: Irania plus quam 300 missilia in Israël excutit. Plurima eorum ab Israël, eius sociis necnon Iordania intercipiuntur; aliqua stationes militares leviter laedunt. A partibus praecipitantibus autem una puella graviter laeditur.
- 7 Martii: Suecia tricesimus secundus socius Civitatibus Foederis Atlantici Septentrionalis (OTAN) accedit.
- 16 Februarii: Alexius Navalnyj, politicus et corruptionis investigator Russicus, moritur incarceratus in urbe Charp in Russiae districtu autonomo Iamalo-Nenetico sita.
- 11 Februarii: Alexander Stubb praeses Finniae eligitur.
- 14 Ianuarii: Regnum Daniae a Margareta II hodie depositum filio eius Friderico X redditur.
- 9 Ianuarii: Gabriel Attal ab hoc die primus minister Franciae meret, omnium usque hodie iuvenissimus, solus qui se homosexualem esse nuntiaverit.
2023
- 27 Decembris: Iacobus Delors, olim minister a rebus oeconomicis Francicus (praeside Francisco Mitterrand), deinde praeses Commissionis Europaeae, mortuus est.
- 16 Decembris: Ioannes Angelus Becciu cardinalis ab iudicio Civitatis Vaticanae ad quinque annos et sex menses carceris damnatus est; primus est cardinalis sic punitus.
- 3 Decembris: plebiscitum Venetiolanum omnes Guianae terras usque ad Essequebiam fluvium Venetiolanas esse agnovit; a saeculo XIX harum terrarum status dubius est, sed petroleum in planitie litorali hic anno 2019 inventum est.
- 29 Novembris: Henricus Kissinger, pristinus Civitatum Foederatarum Secretarius Civitatis centum annos natus in Connecticuta moritur.
- 19 Novembris: Xaverius Gerardus Milei praeses Argentiniae eligitur.
Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.
- Praefatio
- De recensendo
- Structura paginae
- Hierarchia paginarum
- Qualitas paginarum
- De orthographia
- De Latinitate
- De nominibus propriis
- Fontes nominum Latinorum
- De bibliographiis etc.
- De categoriis
- Tutela Vicipaediae
- Formulae
- Paginae novae
- Paginae speciales
- Paginae non annexae
- Omnes paginae
- Categoriarum caput
- Categoriarum arbor
- Categoriae paginarum admeliorandarum
- Harenarium
Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.
Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:
Vicilibri Tractatus enchiridiaque | |
Victionarium Dictionarium liberum | |
Vicicitatio Citationum collectio | |
Communia Thesaurus imaginum et sonorum | |
Vicifons Fontes liberae | |
Viciversitas Libera instrumenta discendi | |
Vicispecies Index specierum | |
Vicidata Repositorium datorum liberum | |
Vicifunctiones Repositorium functionum liberum | |
MediaWiki Programma interretiale vici liberum | |
Vicivia Directorium viaticum liberum | |
Vicinuntii Nuntii liberi | |
Meta Inceptorum Vicimediorum coordinatio | |
Incubatrix Vicipaediae nondum probatae |