Bene advenisti in Vicipaediam!

E Vicipaedia
Vicipaedia est libera encyclopaedia, ad quam augendam omnes invitantur.
Pagina mensis
Denarius Karoli Magni, quo regalia antiqua sumit.
Denarius Karoli Magni, quo regalia antiqua sumit.

Sacrum Romanum Imperium (Theodisce Heiliges Römisches Reich) fuit terrestris multarum populorum compositio in Europa Occidentali, Media, et Meridiana quae Mediis Aevis ineuntibus fiebat et usque ad dissolutionem anno 1806 continuavit, bellis Napoleonicis saevientibus.[1] Quod imperium anno 962, Ottone I regente, ex imperio Francorum exortum erat.

Formula Imperium Romanum iam titulis propria erat Caroli Magni imperatoris, tum memoria Friderici I appendix Sacrum apparuit. In documentis lingua Theotisca primo exsistebat formula Heiliges Römisches Reich Carolo IV imperante (1254). Ex anno 1438, appendix Nationis Germanicae (Theodisce deutscher Nation) inveniri potest, anno 1486 hoc titulo primo in lege utebantur. Ex anno 1512 ordinaria erat formula Sacrum Imperium Romanum Nationis Germanicae aut Imperium Romanum Sacrum Nationis Germanicae. Corona dedicata a Francisco II die 6 Augusti 1806 anno imperium exstinguebatur.

Incipit historia Sacri Romani Imperii cum obitu imperii Romani classici. Traiano imperatore, id est saeculo secundo, hoc imperium comprehendit totum mare mediterraneum, cum parte maiore Europae Occidentalis. Sed saeculo proximo accidit magnum discrimen, quod discrimen tertii saeculi dicitur. Propter discrimina tam politica quam bellica ac quoque oeconomica, inter annos ducentos triginta quinque et ducentos octoginta quattuor imperium Romanum commotum est magno bello civili. His temporibus imperium saepe est in multis partibus divisum.

Demum anno ducentis octoginta quattuor, sumptus est Diocletianus ut Romanorum imperator, qui totum imperium conciliare potuit. Ad pacem agendam, creat novum gubernium quo duo imperatores aequales, dicti Augusti, regunt imperium cuncti, uno regente in parte occidentale et alio regente in parte orientale. Sub his Augustis sunt duo imperatores minores, dicti Caesares. Hi debent sumere nomen Augusti cum illi anteriores imperium cedant. Sed hoc systema mox incipit novum discrimen, et demum imperium est denuo ab uno imperatore solo rectum, nomine Constantini. Post Constantinum incipit novum aevum stabilitatis. Ad pacem agendam, Constantinus statuit novam religionem publicam quae imperium debet coire, nomine Christianismi. Post mortem imperatori Theodosii, anno tricentis nonaginta quinque, imperium est denuo et finaliter in duabus partibus divisum, sed utrique imperatores se vident ut aequales et imperium in theoria est semper unum
Nuntii

2023

Xaverius Gerardus Milei
Xaverius Gerardus Milei
Li Krqiang anno 2018
Li Krqiang anno 2018
Capsula rudus asteroidis continens commodum ad terram appulsa
Capsula rudus asteroidis continens commodum ad terram appulsa
  • 24 Septembris: Speculatrum spatiale OSIRIS-REx rudus ante duos annos ab asteroide 101955 Bennu captum in capsula ad terram iactat.
  • 10 et 11 Septembris: Cyclon marinus Daniel cum imbribus fortissimis oras Libyae aggredit et inundationem in his locis adhuc invisam facit; plus quam 11 milia hominum in undis pereunt.
Silvius Berlusconi
Silvius Berlusconi
Moles ergasterii hydroelectrici Kachovensis destructa
Moles ergasterii hydroelectrici Kachovensis destructa
Translatio hebdomadalis
Saltatatrices Raja, Radha et Kaushalya
Saltatatrices Raja, Radha et Kaushalya.

Hanc paginam Latine converte s.t.p.:

en:Bhagavata MelaBhagavata Mela
Saltatio traditionalis Indica.
Participatio tua

de / en / eo / es / ia / it / no / ro / ru / tl

Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.

Opes et commendationes
Eruditio Latina

Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.

Alia incepta

Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:

Victionarium Victionarium
Dictionarium liberum
Vicifons Vicifons
Fontes liberae
Vicicitatio Vicicitatio
Citationum collectio
Vicilibri Vicilibri
Tractatus enchiridiaque
Vicivia Vicivia
Directorium viaticum liberum
Viciversitas Viciversitas
Libera instrumenta discendi
Vicinuntii Vicinuntii
Nuntii liberi
Vicispecies Vicispecies
Index specierum
Vicimedia Communia Communia
Thesaurus imaginum et sonorum
Vicidata Vicidata
Repositorium datorum liberum
MediaWiki MediaWiki
Programma interretiale vici liberum
Meta Meta
Inceptorum Vicimediorum coordinatio
Incubator Incubatrix
Vicipaediae nondum probatae
  1. Encyclopaedia Britannica.