Bene advenisti in Vicipaediam!
- Anthropologia
- Archaeologia
- Civilitas
- Historia
- Ius
- Linguistica
- Oeconomia
- Philologia
- Philosophia
- Psychologia
- Scientia mediorum
- Scientia religionum
- Sociologia
Iaponia (litteris Iaponicis 日本, Latinis Nihon vel Nippon) est civitas sui iuris in occidentali Oceano Pacifico sita, ubi permultas prope Sinas, Coream, Russiam insulas tenet atque administrat, praeter orientale Asiae litus continentalis et a Mari Ochotensi septentrionibus ad Mare Sinense Orientale et Sinas quae inter meridiem et occidentem solem spectant patet.
Notae Sinenses Iaponiae nominis 'solis originem' significat et saepe Terra Solis Orientis appellatur. Iaponiae stratovulcanicum archipelagus insularum numero fere 6852 consistit. Quattuor maximae Honsua, Esonia, Ximum Sicocusque sunt, quae nonagenas septenas centesimas areae terrestris Iaponicae constituunt et insulae domesticae saepe appellantur. Civitas in praefecturas 47, in regiones octo divisa est, Esonia praefectura in fine septentrionali et praefectura Okinawaënsis in fine meridiano est. Numerus incolarum 127 millionum est, loco decimo in toto orbe terrarum. Iaponienses 98.5 centesimas e toto numero incolarum Iaponiensi constituunt. Circiter 9.1 milliones hominum Tokii capite habitant.
Archaeologicae investigationes Iaponiam tam primigenie quam aevo Palaeolithico Superiore habitatam esse indicant. Prima scripta Iaponiae mentio est in historiae Sinicae textibus e saeculo primo p.C.n. Aliis e regionibus affectiones, praesertim e Sinis, quas interclusionis periodi sequuntur, imprimis ex Europa Occidentali, historiam Iaponiae depinxerunt …Domina Murasaki Shikibu mythistoriam Genji monogatari scribens, a Tosa Mitsuoki saeculo 17 picta
2023
- 6 Maii: Carolus III, rex Britanniarum, in abbatia Westmonasteriensi coronatur unguiturque. Uxor eius Camilla pariter coronatur.
- 5 Maii: Rector ordinis sanitarii mundialis necessitatem universalem sanitariam propter COVID-19 pandemiam ante tres annos pronuntiatam abrogat. Ducentiens centena milia (20 000 000) hominum hac pandemia periisse dicuntur.
- 25 Aprilis: Harrius Belafonte, illustrissimus musicus, actor et defensor iurum civilium Americanus anno aetatis suae nonagesimo septimo Novi Eboraci moritur.
- 14 Aprilis: India Rem publicam popularem Sinarum quoad numerum incolarum superat, ut iam numerosissima civitas mundi fieret.
- 15 Martii: Freddy, diutissimus typhon marinus umquam observatus, post iter 36 dierum trans totum oceanum Indicum peractum in Mozambico evanescit. Plus quam quadringentos homines necaverat.
- 10 Februarii: Carolus Saura, dispositor cinematographicus et scriptor Hispanicus Matriti moritur.
- 6 Februarii: Confinium Turciae et Syriae a serie gravissimorum terrae motuum magnitudinum usque 7.8 percutitur. Die 13 Martii quinquaginta quinque fere milia hominum necatorum et centum undecim milia vulneratorum deferentur.
- 10 Ianuarii: Constantinus II, ultimus rex Graecorum (1964-1973) mortuus est.
2022
- 31 Decembris: Benedictus XVI papa, natus Iosephus Ratzinger, olim princeps Ecclesiae Catholicae in Civitate Vaticana moritur.
- 30 Decembris: Ante 100 annos Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum fundata est.
- 29 Decembris: Edison Arantes do Nascimento, agnomine Pelé, illustrissimus pedilusor Brasilianus 82 annos natus Paulopoli decessit.
Hanc paginam Latine converte s.t.p.:
en:Valencian Art Nouveau → ??
genus florale florens in Communitate Valentina annibus fere 1899 usque ad 1917
Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.
- Praefatio
- De recensendo
- Structura paginae
- Hierarchia paginarum
- Qualitas paginarum
- De orthographia
- De Latinitate
- De nominibus propriis
- Fontes nominum Latinorum
- De bibliographiis etc.
- De categoriis
- Paginae novae
- Paginae non annexae
- Omnes paginae
- Categoriarum caput
- Categoriarum arbor
- Categoriae paginarum admeliorandarum
- Harenarium
Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.
Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:
Victionarium Dictionarium liberum | |
Vicifons Fontes liberae | |
Vicicitatio Citationum collectio | |
Vicilibri Tractatus enchiridiaque | |
Vicivia Directorium viaticum liberum | |
Viciversitas Libera instrumenta discendi | |
Vicinuntii Nuntii liberi | |
Vicispecies Index specierum | |
Communia Thesaurus imaginum et sonorum | |
Vicidata Repositorium datorum liberum | |
MediaWiki Programma interretiale vici liberum | |
Meta Inceptorum Vicimediorum coordinatio | |
Incubator Vicipaediae nondum probatae |