Bene advenisti in Vicipaediam!
- Anthropologia
- Archaeologia
- Civilitas
- Historia
- Ius
- Linguistica
- Oeconomia
- Philologia
- Philosophia
- Psychologia
- Scientia mediorum
- Scientia religionum
- Sociologia
Sexus in biologia est modus geneticas proprietates coniunctandi et miscendi, qui praecipuum organismorum in virili et muliebri generibus (vel sexibus) saepe requirit. Reproductio sexualis proprias cellulas (gametas) miscet, ut formaretur progenies, quae proprietates ab ambobus parentibus hereditate accipiunt.
Aliquae gametae nihil forma actioneque differunt (tales ergo appellantur isogametae), sed saepe in eis asymmetria evoluta est, ut duo gametarum (heterogametarum) genera sexus propria existunt: viriles gametae sunt parvae, mobiles, et optime formatae, ut informationem geneticam procul ferrent; muliebres gametae sunt magnae, immobiles, cum alimentis ad auctum organismi iuvenilis sustinendum necessariis instructae.
Definitur sexus organismi a gametis, quas habet: mares gametas viriles (spermatozoa) generant; feminae gametas muliebres (ova). Organismi autem, qui gametas viriles muliebresque generant, appellantur androgyni. Varietates sexuum cum varietatibus corporis saepe consociantur; hi dimorphismi sexuales varios impetus patefacere possunt, quos sexus, ut regignant, experiuntur. ...Arcus caelestis super flumen Charles et urbem Bostoniam
2022
- 21 Novembris: Terraemotus magnitudinis 5.6 in insulae Iavae occidentali parte 56 fere milia domorum et octo fere milia hominum laesit. 321 homines necati sunt.
- 15 Novembris: Circa hodiernum diem homines in tota terra viventes octo milliarda (8 000 000 000) superaverunt.
- 30 Octobris: Aloysius Ignatius Lula da Silva iam annis 2003 ad 2011 praeses Brasiliae iterum ad hoc munus electus est. Succedit Iairo Bolsonaro.
- 22 Octobris: Georgia Meloni Romae ius iurandum praesidis consilii ministrorum dedit, prima femina in Italia hoc munere fungens.
- 20 Octobris: Elisabetha Truss, prima ministra Britanniae, a munere recessit, quo quadraginta quinque solis diebus functa erat.
- 30 Septembris: Russiae gubernatio latrocinalis quattuor regiones Ucrainae (Donetskensem, Luganskensem, Chersonensem, Zaporizhiensem) suffragiis falsificatis ibi habitis territorio proprio adnexit. Ab omnibus paene civitatibus nec suffragia nec adnexio agnita sunt.
- 28 et 29 Septembris: Typhon quarti gradus Ian vastas partes Floridae delevit. Ian antea Cubam vastavit, postea Carolinis Meridianae et Septentrionali imminuit.
- 8 Septembris: Obiit regina Britanniarum Elisabetha II anno aetatis suae nonagesimo septimo et regni sui septuagesimo primo. Cui successit filius rex Carolus III septuaginta tres annos natus.
- 6 Septembris: Elisabetha Truss prima ministra Britanniae nominata est.
- 30 Augusti: Moscuae obiit Michael Gorbačëv ultimus secretarius generalis, deinde praeses Unionis Sovieticae.
- 22 Iunii: Gravis terraemotus magnitudinis 5.9 in confinibus Afganiae et Pacistaniae accidit. Plus quam mille quingenti homines occisi sunt.
- 19 Iunii: Gustavus Petro, dux foederis Pacti Historici, praeses reipulblicae Columbiae electus est.
- 13 Iunii: E flumine Mecon in Cambosia maximus omnium umquam in aqua dulci relatorum piscium captatus est. Ille individuum speciei Urogymni polylepis est, cuius longitudo 3.98 metra, et cuius pondus paene 300 chiliogrammata est.
Hanc paginam Latine converte s.t.p.:
en:Ankarana Reserve → Ancarana Saeptum Speciale
saeptum in Madagascaria
Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.
- Praefatio
- De recensendo
- Structura paginae
- Hierarchia paginarum
- Qualitas paginarum
- De orthographia
- De Latinitate
- De nominibus propriis
- Fontes nominum Latinorum
- De bibliographiis etc.
- De categoriis
- Paginae novae
- Paginae non annexae
- Omnes paginae
- Categoriarum caput
- Categoriarum arbor
- Categoriae paginarum admeliorandarum
- Harenarium
Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.
Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:
Victionarium Dictionarium liberum | |
Vicifons Fontes liberae | |
Vicicitatio Citationum collectio | |
Vicilibri Tractatus enchiridiaque | |
Vicivia Directorium viaticum liberum | |
Viciversitas Libera instrumenta discendi | |
Vicinuntii Nuntii liberi | |
Vicispecies Index specierum | |
Communia Thesaurus imaginum et sonorum | |
Vicidata Repositorium datorum liberum | |
MediaWiki Programma interretiale vici liberum | |
Meta Inceptorum Vicimediorum coordinatio | |
Incubator Vicipaediae nondum probatae |