Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Encyclopaedia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Prima pagina encyclopaediae Francogallice a Dionysio Diderot et aliis scripta.
Pagina titularis libri Naturalis Historiæ, editio anni 1669.
Anatomia in Margarita Philosophica, 1565.
Lexicon Technicum, titularis editionis alterius pagina (Ioannes Harris, Londinii, 1708).
Encyclopedia Americana. In Göttingen State and University Library.
Vicipaedia est una ex primis "user generated content" encyclopediis.
Pagina titularis Ioachimi Fortii Ringelbergii libri Lucubrationes, editio anni 1541, primi libri qui verbum encyclopaedia (quamquam litteris Graecis) in titulo adhibuit.

Encyclopaedīa (Graece ἐγκύκλιος "circularis" + παιδεία "doctrina") est genus operis referendi, compendium quod summarium informationis ex omnium ramorum scientiae vel proprii rami scientiae continet.[1] Encyclopaediae in commentarios vel nomina dividuntur, quae lectores plerumque per initium tutuli commentarii ordine alphabetice inveniunt.[2] Commentarii encyclopaedici sunt longiores, plura singula continentes, quam commentarii in plurimis dictionariis.[2] Commentarii encyclopaedici, commentariorum in dictionariis dissimiles, quae informationem linguisticam de verbis vehementius dicunt, informationem de factis ad summam praebent ad explanandam rem vel notionem quam titulus commentarii repraesentat.[3][4][5][6]

Encyclopaediae circa 2000 annos exsistiterunt; veterrima iam extans, Naturalis Historia anno fere 77 a Gaio Plinio Secundo composita est. Encyclopaediae hodiernae se ex dictionariis circa saeculum septimum decimum evolverunt, et in decimo octavo editum est illum praeclarum opus quod per antonomasiam Encyclopédie appellatur. Nonnullae encyclopaediae in uno volumine iam pridem contentae sunt, sed nonnullae, sicut Encyclopædia Britannica Anglice, Meyers Konversations-Lexikon Theodisce, Treccani Italice et Enciclopedia universal ilustrada europeo-americana Hispanice (maxima in orbe terrarum encyclopaedia), ingentia opera in permultis voluminibus factae sunt. Alia exempla clara sunt Larousse Francogallice, et Brockhaus Theodisce, quae sunt mediae magnitudinis. Nonnullae encyclopaediae hodiernae, sicut Wikipedia, sunt electronicae et liberae.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Encyclopedia." . Glossary of Library Terms. Riverside City College, Digital Library/Learning Resource Center. Accessum 17 Novembris 2007.
  2. 2.0 2.1 Hartmann, R. R. K.; James, Gregory; Gregory James (1998). Dictionary of Lexicography. Routledge. p. 48. ISBN 0-415-14143-5 .
  3. Henri Béjoint, (2000). Modern Lexicography, Oxford University Press, 2000, ISBN 0-19-829951-6), pp. 30–31.
  4. "Encyclopaedia". Encyclopædia Britannica 
  5. Hartmann, R. R. K.; Gregory James (1998). Dictionary of Lexicography. Routledge. p. 49. ISBN 0-415-14143-5 
  6. Cowie, Anthony Paul (2009). The Oxford History of English Lexicography, Volume I. Oxford University Press. p. 22. ISBN 0-415-14143-5 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad encyclopaediam spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide encyclopaedia in Victionario.