Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Informatica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Informatica (-ae, f.) est scientia vel ars computatrorum programmandorum et informationum structarum. Programmatura, quae in multis linguis software dicitur, in omnibus partibus computratris intactilibus constat. Oportet igitur hoc sensu informaticam a scientia machinali de computatris armaturis distinguere.

Informatica nihilo magis de computratris, quam astronomia de telescopiis est.
--Edsger Wybe Dijkstra[1]

Informatica omnes vitarum nostrarum aspectus hodie afficit, quia computatra omnes homines civitatesque per fiscalia, interretialia, et "communicationalia" mundi systemata attingunt.

Origo[recensere | fontem recensere]

Verbum informatica verba informatio et automatica coniungit. Voces computer science et information systems, termini Anglici, informatique vocis Francicae idem significant.

Algorithmus: instrumentum informaticae[recensere | fontem recensere]

Informaticae finis est informationis organizatio, logica, mathematica, physica, electronica utendo, ut computatra melius gubernentur, res requisitae citius inveniantur, communicatio efficienter agatur, et capacitas rerum servandarum augmentetur.

Ad tales res efficiendas, ingeniarii meliores algorithmos comminiscunt. Algorithmi sunt partes processus minimae quas ingeniarii informaticales maxime animadvertunt. Ingeniarii informatici etiam alias res maximi momenti comminiscunt, sicut systemata linguarum computatralium, systemata interretialia et telephonica distribuita, et systemata clavium computatralium securarum.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad informaticam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Computer Science is no more about computers than astronomy is about telescopes."--Edsger Wybe Dijkstra