Morini
In Gallia antiqua Morinorum populus incolebat terras Gesoriaco oppido vicinas. Septimo de bello Gallico libro, Caesar imperator scripsit hunc populum mediis in silvis et paludibus vivere, haud procul a mari. Nam Celtica in lingua, "Mor" idem est atque "mare".
Historia[recensere | fontem recensere]
Prima mentio huius gentis libro secundo de Bello Gallico invenitur, cum 25 milia militum ad bellum cum Romanis gerendum Suessionum regi Galbae polliciti sunt, qui tunc communis Belgarum dux fuit. Mox victi et subacti sunt ; iam proximo anno (56 a.C.n.) rebellaverunt : cum Caesar adversus eos cum exercitu procederet Morini densissimis silvis sese abdiderunt nec quicquam eo anno efficere potuit imperator Romanus[1]. Anno 55 a.C.n. legatos de pace sponte ad Caesarem miserunt qui e Morinorum finibus partem exercitus in Britanniam traiecit. Simul atque e transmarina peregrinatione rediit, Morini spe praedae Romanos adorti sunt : tum omnino victi sunt et Caesar eos Atrebati Commio, amico suo, regendos tradidit[2]. Praeterea legatus Gaius Fabius in eorum finibus tunc hiemavit. Anno 52 a.C.n., tum cum omnes gentes Gallicae adversus Romanos coniuravere, concilium Gallorum quinque milia militum Morinis imperavit[3], qui Vercingetorigi Alesiae obsesso auxilio irent ; qui numerus modicus videri potest.
Postea quoque rebellarunt et proconsul Gaius Carrinas, qui eos domuerat, pridie Idus Iulias anni 28 a.C.n. Romae de eis triumphavit[4]. Circa 27/25 a.C.n. Augustus Morinorum civitatem provinciae Galliae Belgicae adscripsit.
Fontes[recensere | fontem recensere]
- Caesar, libro secundo De Bello Gallico 4, necnon libro tertio 9, 28-29 et libro quarto 21-22, 37-38 et libro quinto 24 et libro septimo 75-76.
- Cassius Dio, libro XXXIX Historiae Romanae, cap. 44 et 50-51 necnon libro LI cap. 21.
- Strabo libro quarto Rerum geographicarum 3.5 et 5.2
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ BG 28-29. Dio Cassius 39.44
- ↑ Dio 39.50-51. BG IV, 37-38.
- ↑ BG VII,75.
- ↑ Cassius Dio LI,21.6. Fasti triumphales
Abrincates • Ambarri • Ambiani • Andecavi • Arverni • Atrebates • Ausci • Baiocasses • Bellovaci • Bigerriones • Bituriges Cubi • Bituriges Vivisci • Boiates • Cadurci • Caletes • Carnutes • Catalauni • Cenomani • Consorani • Convenae • Curiosolites • Diablintes • Eburovices • Elusates • Gabali • Grudii • Haedui • Helvetii • Lactorates • Lemovices • Leuci • Lexovii • Lingones • Mediomatrici • Meldi • Menapii • Morini • Namnetes • Nemetes • Nervii • Nitiobriges • Osismi • Parisii • Petrocorii • Pictavi • Rauraci • Redones • Remi • Ruteni • Santones • Segusiavi • Senones • Sequani • Silvanectes • Suessiones • Tarbelli • Tarusates • Treveri • Triboci • Tricasses • Tungri • Turones • Ubii • Unelli • Vangiones • Vasates • Veliocasses • Vellavi • Veneti • Viducasses • Viromandui Index civitatum Galliarum • Index provinciarum Romanarum Imperii • Tabula successionis provinciarum Romanarum Capsae cognatae: Civitates Britanniae Romanae • Provinciae Romanae • Capita civitatum trium Galliarum | |