Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Argentum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Patella argentea cum Minerva dea, ex Thesauro Hildesiensi, saeculo primo facto et prope Hildesiam anno 1868 invento

Argentum[1] est elementum chemicum metallicum transitionis cui sunt symbolum chemicum Ag (ex radice Indo-Europaea *arg- 'canus, fulgens') et numerus atomicus 47. Id est inlustre metallum transitionis, molle et album, quod maximam omnium elementorum conductivitatem electricam et maximam omnium metallorum conductivitatem thermalem habet. Naturá fit in statu puro liberoque (ut argentum nativum), ut ligatio metallica cum auro aliisque metallis, et in mineralibus sicut argentites et chlorargyrites. Plurimum argenti ex purgatione auri, cupri, plumbi, zinci nascitur.

Later argenti 1000 unciarum (~30 kg).

Argentum metallum pretiosum diu aestimatur, et ad efficienda ornamenta, gemmas, utensilia sumptuosa (ergo nomen argentum pro vasis cenandi), et nummos adhibetur. Metallum argenteum hodie in contactibus et conductoribus electricis, speculis, et catalysi reactionum chemicarum adhibetur. Eius composita in pellicula photographica adhibentur, et dilutae nitrati argenti solutiones et alia composita argenti ut disinfectants? et microbiocida adhibentur. Cum autem antibioticae in eius locum pro multis in medicina usibus antimicrobialibus substitutae sunt, investigationes in potentiales clinicas persistunt.

Signum lunatum, quo post tempora antiqua argentum indicatur.

Cum argentum in aere oxygenico exponitur res aeruginis similis in superficie metalli apparet. Densitas est 10.53 g/cm³.

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Argentum est ductile et malleabile (auro aliquantulum durius) metallum rei nummariae monovalens, clarissime albo nitore metallico praeditum, quod maiorem poliendi gradum accipere potest. Ei est maxima omnium metallorum conductivitas electrica, altior etiam cupro, sed pro usu generali in loco cupri pro rationibus electricis id est nimius carum. Contra hoc, 13,540 tonnae in electromagnetibus ad locupletandum uranium per secundum bellum mundanum (praecipue ob bellicam cupri egestatem) adhibebantur.[2][3][4] Exceptio huic fit in ingeniaria frequentiarum radiophonicarum, praecipue in frequentiis VHF? et altioribus, ubi argento inductio late adhibetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Argentum": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict. Nomen Latinum classicum
  2. Nichols, Kenneth D. (1987). The Road to Trinity. Morrow, New York: Morrow. p. 42. ISBN 068806910X .
  3. "Eastman at Oak Ridge – Dr. Howard Young" .
  4. Oman, H. (1992). "Not invented here? Check your history". Aerospace and Electronic Systems Magazine 7 (1): 51–53 .

Nexus interni

Argentum nativum

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Argentum spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide Argentum in Victionario.


Elementa chemica: series paginarum brevium
Ptable-MainPage.png
1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og