2015
Jump to navigation
Jump to search
Annus 2015 e serie paginarum brevium de annis.
Millennia: | millennium 2 · millennium 3 · millennium 4 |
---|---|
Saecula: | saeculum 20 · saeculum 21 · saeculum 22 |
Anni: | (2010) · 2011 · 2012 · 2013 · 2014 · 2015 · 2016 · 2017 · 2018 · 2019 · 2020 · (2021) |
2015 = MMXV. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 2015 legas, vide 2015 (numerus).
Eventa[recensere | fontem recensere]
- Calamitas hominum in Europam profugorum, quorum numerus mense Aprili huius anni crevit.
Mense Ianuario[recensere | fontem recensere]
- 1 Ianuarii - Lituania euronem monetam induxit.
- 7 Ianuarii - Collaboratores Charlie Hebdo, diarii satyrici Parisiensis, scicilet editor Stephanus Charbonnier, delineatores Georgius Wolinski, Ioannes Cabut, Bernardus Verlhac necnon alii, incursion tromocratica necati sunt.
- 8 Ianuarii - Maithripala Sirisena praeses Taprobaneae electus est.
- 11 Ianuarii - Kolinda Grabar-Kitarovic praeses Croatiae electa est.
- 12 Ianuarii - Christianus Ronaldo secundum FIFA pedilusor anno 2014 fuit.
- 14 Ianuarii - Georgius Napolitano praeses Italiae resignavit. Petrus Grasso praeses ad interim factus est.
- 15 Ianuarii - Philippus Nyusi praeses Mozambici factus est.
- 23 Ianuarii - Abdullah rex Arabiae Saudianae mortuus est.
- 26 Ianuarii - Factio SYRIZA Alexio Tsipra duce comitiis Graecis eligendis victoriam reportavit.
- 31 Ianuarii - Sergius Mattarella praeses Italiae electus est.
Mense Februario[recensere | fontem recensere]
- 3 Februarii - Sergius Mattarella praeses Italiae factus est.
- 14 Februarii - Hafniae duo homines incursione tromocratica necati et quinque vulnerati sunt.
- 15 Februarii - Kolinda Grabar-Kitarovic praeses Croatiae facta est.
- 17 Februarii - Jeb Bush nuntiat se candidatam electionibus praesidentialibus anno 2016 fore.
- 18 Februarii - Procopius Paulopulus praeses Graeciae electus est.
- 20 Februarii - Conventus de rebus oeconomicus inter Graeciam et Unionis Europaeae civitates pactus est.
- 21 Februarii - Incendium turrem The Torch in Dubai devastat.
- 26 Februarii - Avijit Roy, religionis adversarius, Daccae a sicariis religiosis gladiis necatus est.
- 27 Februarii - Boris Nemtsov, praesidis Russiae Vladimiri Putin adversarius, Moscuae a sicariis necatus est.
Mense Martio[recensere | fontem recensere]
- 1 Martii - Tabaré Vazquez praeses Uruguaiae factus est.
- 6 Martii - Speculatrum spaciale Dawn in planetula Cereris orbitam ingredetur.
- 9 Martii - Athletae Francici tres, Florentia Arthaud, Camilla Muffat and Alexius Vastine, collisu helicopterum in Argentinae Occidentalis interfecti sunt.
- 13 Martii - Procopius Paulopulus praeses Graeciae factus est.
- 14 Martii - Huracanum insulam Vanuatu devastat.
- 17 Martii - Factio Likud a Beniamino Netanjahu ducta Israelis electiones vicit.
- 18 Martii - Tunete magis quam viginti homines incursione tromocratica in museo Bardo necati sunt, alii breviter obsides in aedificio manserunt.
- 20 Martii - Defectio Solaris in Europa borealis parte ad occidentem versus.
- 24 Martii - 150 homines victimae sunt sinistro casu aeroplani Germanici iuxta urbem Francicam Diniam.
- 30 Martii - Anna Jara, prima ministra Peruviae, demissa est.
- 31 Martii - Machometus Buhari praeses Nigeriae electus est.
Mense Aprili[recensere | fontem recensere]
- 2 Aprilis - Petrus Cateriano primus minister Peruviae factus est.
- 12 Aprilis - Hilaria Clinton nuntiat se candidatam Civitatum Foederatae Americae praesidis in electionibus anni 2016 fore.
- 13 Aprilis - Guntherus Grass, illustris scriptor Germanicus, mortuus est.
- 19 Aprilis - Comitia Finniae.
- 21 Aprilis - Mahometus Mursi, politicus Aegyptianus, viginti annis carceris damnatus est.
- 25 Aprilis - Terrae motus Nepaliae 2015: Terrae motus Nepalia devastat.
- 30 Aprilis - Bernardus Sanders nuntiat se candidatam Civitatum Foederatae Americae praesidis in electionibus annis 2016 fore.
Mense Maio[recensere | fontem recensere]
- 1 Maii (ad 31 Octobris) - Expositio 2015 in Mediolanum.
- 7 Maii
- David Cameron, iam minister primus ab anno 2010, iterum electiones Britannici vicit.
- Factio Nationalis Scotica electiones Britannici in Scotia vicit.
- 12 Maii - Secundum terrae motus Nepalia affectus est.
- 13 Maii - Gravis traminis sinistrus casus Philadelphiae octem homines necati sunt magis 200 vulnerati manent.
- 21 Maii - Urbs Palmyra a Civitate Islamica capta est.
- 22 Maii - Populus Hibernicus matrimonium inter homines homophylophilos accepit.
- 24 Maii
- Episcopus Anscharius Romero beatus proclamatus est.
- Pellicula "Dheepan" a moderatore cinematographico Francico Iacobo Audiard ducta palmam auream Canuae festum vicit.
- Factio Podemos electiones communales Hispanicae vicit.
- Andreas Duda praeses Poloniae electus est.
- 29 Maii - Machometus Buhari praeses Nigeriae factus est.
Mense Iunio[recensere | fontem recensere]
- 2 Iunii - Iosephus Blatter praeses FIFAe resignavit.
- 5 Iunii - Ameenah Gurib-Fakim praeses Mauritiae inducta est.
- 7 Iunii - Electiones Turciae.
- 14 Iunii - Philae, vehiculum Exploratorium, quod a die fere 12 Novembris 2014, cometa "67P/Churyumov-Gerasimenko" nuper attracta, tacebat, subito nuntia mittere coepit.
- 15 Iunii - Magnae Chartae, antehac octigentis annis factae, iubilaeum in Anglia celebratum est.
- 16 Iunii - Donaldus Trump nuntiat se candidatam electionibus praesidentialibus anno 2016 fore.
- 26 Iunii
- Eodem die multi homines incursionibus tromocraticis in Tunesia, Francia, Cuvaito et Somalia necati sunt.
- Iudicium Summum Civitatum Foederatarum ab omnibus civitates matrimonium hominum eiusdem sexus admittendum iudicat.
Mense Iulio[recensere | fontem recensere]
- 1 Iulii - Nicolaus Georgius Winton, qui multos liberos Iudaeorum ex Cechoslovacia a Nazistis servaret, mortuus est.
- 4 Iulii – Circuitus Franciae 2015 Traiecti ad Rhenum incipietur.
- 5 Iulii - Franciscus in America Australis incepit.
- 14 Iulii - New Horizons, speculatrum spatiale, ad remotissismum Plutonem altinget.
- 20 Iulii - Civitates Foederatae Americae relationem diplomaticam cum Cuba resumpserunt.
- 23 Iulii - Keplerus telescopium spatiale Kepler 452b, Planetam terrestiem inventum est.
- 24 Iulii - Baracus Obama praeses Americanus Kenia visitat.
- 26 Iulii – Circuitus Franciae 2015 Lutetiae finietur - Christophorus Froome vicit.
- 31 Iulii - Beijing Olympia hiemalia 2022 vicit.
Mense Augusto[recensere | fontem recensere]
- 6 Augusti - Andreas Duda praeses Poloniae factus est.
- 12 Augusti - Urbe Sinica Tianjin in officinis portum sinistro casu incendis est deflagrationibus magis quam centum homines necati sunt.
- 17 Augusti - Bancoci magis quam viginti homines incursione tromocratica necati sunt.
- 20 Augusti - Alexius Tsipras primus minister Graeciae resignavit.
- 30 Augusti - Oliverus Sacks, illustris neurologus Anglo-Americanus, mortuus est.
Mense Septembri[recensere | fontem recensere]
- 3 Septembris - Alexander Maldonado Aguirre, postquam Otto Pérez Molina se e munere removit, novus Guatemalae praeses factus est.
- 5 Septembris - Germania multos homines, qui oriente in Europam ius asyli petunt, accepit.
- 10 Septembris - Arlene Foster prima ministra Hiberniae Septentrionalis ad interim facta est, Petro Robinson demissionem suam preferente.
- 12 Septembris - Ieremias Corbyn dux factionis Laboris Britannicae factus est.
- 14 Septembris - Antonius Abbott, primus minister Australiae, se a munere removit.
- 15 Septembris - Milcolumbus Turnbull primus minister Australiae factus est.
- 20 Septembris - Alexius Tsipras electiones Graeciae vicit.
- 24 Septembris - Franciscus primus papa, in Camera Repraesentantium Civitatum Foederatarum orationem habet.
- 25 Septembris - Ioannes Boehner, Camera Repraesentantium Civitatum Foederatarum praefectus, se a munere removit.
- 27 Septembris - Electiones Cataloniae.
Mense Octobri[recensere | fontem recensere]
- 4 Octobris - Electiones Lusitaniae.
- 8 Octobris - Svetlana Alexievich Praemium Nobelianum litterarum vicit.
- 9 Octobris - Quartet du dialogue national Tunesiae Praemium Nobelianum pacis vicit.
- 10 Octobris - Insidia tromocratica in Ancyra, Turcia inter pompam pro pace quasi centum homines necat.
- 12 Octobris - Georgius Konrote praeses Vitorum electus est.
- 18 Octobris - Electiones Helvetiae.
- 19 Octobris - Factionis Liberalis electiones Canadae vicit; Iustinus Trudeau novus primus minister Canadae electus est.
- 25 Octobris
- Iacobus Morales praeses Guatimaliae electus est.
- Factionis Ius et Iustitia ducta Beata Szydlo electiones Poloniae vicit.
- 26 Octobris - Terrae motus Afghania et Pacistaniae.
- 29 Octobris - Vidyadevi Bhandari praeses Nepaliae inducta est.
- 30 Octobris - Bucaresti incendium viginti septem homines necat.
Mense Novembri[recensere | fontem recensere]
- 1 Novembris - Electiones Turciae.
- 4 Novembris - Iustinus Trudeau primus minister Canadae factus est.
- 5 Novembris - Ioannes Magufuli praeses Tanzaniae factus est.
- 8 Novembris - Electiones Birmaniae.
- 10 Novembris - Helimutus Schmidt, ex-cancellarius Rei publicae foederalis Germaniae, mortuus est.
- 12 Novembris
- Georgius Konrote praeses Vitorum factus est.
- Beryti duobus incursionibus magis quam 40 homines necati et 200 vulnerati sunt.
- 13 Novembris - Impetus Lutetiae Novembri 2015 facti: 129 homines necati sunt.
- 20 Novembris - Bamako in Malia incursione tromocratica in deversorio 21 homines necati sunt.
- 22 Novembris - Mauritius Macri praeses Argentinae electus est.
- 26 Novembris - Antonius Costa primus minister Lusitaniae factus est.
- 29 Novembris - Rochus Marcus Christianus Kaboré praeses Burkinae Faso electus est.
- 30 Novembris - Conferentia civitatum 21 ad UNFCCC in Lutetia fit.
Mense Decembri[recensere | fontem recensere]
- 7 Decembris - Laimdota Straujuma, prima ministra Lettoniae, propter altercationes inter ministros demissionem regiminis sui protutit.
- 8 Decembris - Papa Franciscus iubilaeum extraordinarium anni 2016 coeput.
- 10 Decembris - Mauritius Macri praeses Argentinae factus est.
- 19 Decembris - Curtius Masur, illustris concentus magister Germanicus, mortuus est.
- 20 Decembris - Electiones Hispaniae.
- 26 Decembris - Inundationes in Anglia Septentrionalis.
Nati[recensere | fontem recensere]
Mortui[recensere | fontem recensere]
Mense Ianuario[recensere | fontem recensere]
- 1 - Marius Cuomo, rerum politicarum peritus Americanus et gubernator Novi Eboraci; natus est anno 1932.
- 3 - Eduardus Brooke, rerum politicarum peritus Americanus; natus est anno 1919.
- 4 - Iosephus Daniele, cantor et citharista Italicus; natus est anno 1955.
- 5 - Francisca Hilton, actrix et scriptrix Americana; nata est anno 1947.
- 7
- Ioannes Cabut, delineator Francicus; natus est anno 1938.
- Elsa Cayat, psychiatra, psychologa et diurnaria Francica; nata est anno 1960.
- Stephanus Charbonnier, diurnarius Francicus; natus est anno 1967.
- Philippus Honoré, delineator Francicus; natus est anno 1941.
- Bernardus Maris, oeconomiae peritus, scriptor et diurnarius Francicus; natus est anno 1946.
- Bernardus Verlhac, delineator Francicus; natus est anno 1957.
- Georgius Wolinski, delineator Francicus; natus est anno 1934.
- Thaddaeus Konwicki, scriptor et moderator cinematographicus Polonicus; natus est anno 1926.
- Arch Alfredus Moore, rerum politicarum peritus Americanus; natus est anno 1923.
- 10
- Petrus Andreas Fournier, episcopus Canadiensis; natus est anno 1943.
- Franciscus Rosi, moderator cinematographicus Italicus; natus est anno 1922.
- 11 - Anita Ekberg, actrix Suecica; nata est anno 1931.
- 12 - Helena Obraztsova, cantrix lyrica Russica; nata est anno 1939.
- 15 - Kim Fowley, musicus Americanus; natus est anno 1939.
- 16 - Miriam Akavia, scriptrix Israelita; nata est anno 1927.
- 20 - Edgarus Froese, compositor et musicus Germanicus; natus est anno 1944.
- 22 - Wendell Ford, rerum politicarum peritus Americanus; natus est anno 1924.
- 23
- Abdullah, rex Arabiae Saudianae; natus est anno 1924.
- Petrus Lemebel, scriptor Chilensis; natus est anno 1952.
- 24 - Otto Carius, miles Germanicus; natus est anno 1922.
- 25 - Artemius Russus, cantor Graecus; natus est anno 1946.
- 27
- David Landau, diurnarius Anglo-Israelis; natus est anno 1947.
- Carolus Townes, physicus Americanus; natus est anno 1915.
- 28 - Ivo Chauvin, chemicus Francicus; natus est anno 1930.
- 29
- Colleen McCullough, scriptrix Australiana; nata est anno 1937.
- Gulielmus McBride, photographus Americanus; natus est anno 1931.
- Israel Yinon, concentus magister Israelis; natus est anno 1956.
- 30
- Carolus Djerassi, chemicus et scriptor Austro-Americanus; natus est anno 1923.
- Jelio Jeliev, praeses Bulgariae annis 1990 ad 1997; natus est anno 1935.
- Geraldina McEwan, actrix Anglica; nata est anno 1932.
- 31
- Ricardus de Weizsaecker, praeses Germaniae; natus est anno 1920.
- Lizabeth Scott, actrix Americana; nata est anno 1922.
- Udo Lattek, pedilusor Germanicus; natus est anno 1935.
Mense Februario[recensere | fontem recensere]
- 1 - Aldus Ciccolini, clavilista Italo-Francicus; natus est anno 1925.
- 3 - Martinus Gilbert, rerum gestarum scriptor Britannicus; natus est anno 1936.
- 4 - Adelinus Capone, narrationis pictae scriptor Italicus; natus est anno 1958.
- 5 - Henricus Coppens, pedilusor Belgicus; natus est anno 1930.
- 6
- Andreas Brink, scriptor Africae Australis; natus est anno 1935.
- Marisa Del Frate, actrix Italica; nata est anno 1931.
- Assia Djebar, scriptrix Algerii; nata est anno 1936.
- 7 - Marshall B. Rosenberg, psychologus Americanus; natus est anno 1934.
- 9
- Romanus Frister, scriptor et diurnarius Polonicus; natus est anno 1928.
- Sieger Köder, presbyter et pictor Germanicus; natus est anno 1925.
- 10 - Carolus Iosephus Becker, theologus Germanicus; natus est anno 1928.
- 11
- Anna Cuneo, scriptrix et moderatrix cinematographica Helvetica; nata est anno 1936.
- Rogerius Hanin, histrio Francicus; natus est anno 1925.
- 12 - David Carr, diurnarius Americanus; natus est anno 1956.
- 13 - Livius Garzanti, scriptor Italicus; natus est anno 1921.
- 14
- Michael Ferrero, magister officinarum Italicus; natus est anno 1925.
- Philippus Levine, poeta Americanus; natus est anno 1928.
- 16
- Lasse Braun, moderator cinematographicus Italicus; natus est anno 1936.
- Uri Orbach, diurnarius et politicus Israelis; natus est anno 1960.
- Henricus Windelen, rerum politicarum peritus Germanicus; natus est anno 1921.
- 17
- Antonius Lanfranchi, presbyter catholicus Italicus; natus est anno 1946.
- Catharina Ubels, politica Nederlandica; nata est anno 1928.
- 19 - Talus Taylor, pellicularum animatarum creator Americanus; natus est anno 1933.
- 21 - Lucas Ronconi, moderator theatralis Italicus; natus est anno 1933.
- 26
- Sheppard Frere, historicus Britannicus; natus est anno 1916.
- Avijit Roy, machinator et scriptor Bengalo-Americanus; natus est anno 1972.
- 27
- Leonardus Nimoy, histrio Americanus; natus est anno 1931.
- Natalia Revuelta, amasia iuvenis Fidelis Castro; nata est anno 1925.
- Boris Nemtsov, rerum politicarum peritus Russicus; natus est anno 1959.
Mense Martio[recensere | fontem recensere]
- 1 - Carel Visser, artifex et sculptor Nederlandicus; natus est anno 1928.
- 3 - Aegidius Cistac, iuris consultus Franco-Mozambicus; natus est anno 1961.
- 5 - Eduardus Michael Egan, cardinalis Americanus; natus est anno 1932.
- 7 - Edmundus Malinvaud, oeconomiae peritus Francicus; natus est anno 1923.
- 8
- Samuel Simon, scriptor et productor Americanus; natus est anno 1955.
- Lew Soloff, musicus Americanus; natus est anno 1944.
- 9
- H. H. ter Balkt, poeta Nederlandicus; natus est anno 1938.
- Frei Otto, architectus Germanicus; natus est anno 1925.
- Florentia Arthaud, navigatrix Francica; nata est anno 1957.
- Camilla Muffat, natatrix Francica; nata est anno 1989.
- Alexius Vastine, pugil Francicus; natus est anno 1986.
- 12 - Terentius Pratchett, scriptor Anglicus; natus est anno 1948.
- 13 - David Allen, musicus Australianus; natus est anno 1938.
- 14 - Valentinus Rasputin, scriptor Russicus; natus est anno 1937.
- 15
- Lucianus Ercoli, moderator cinematographicus Italicus; natus est anno 1929.
- Michael Porcaro, musicus Americanus; natus est anno 1955.
- 16
- Bernardus Elias, histrio Helveticus; natus est anno 1925.
- Andreas Fraser, musicus Britannicus; natus est anno 1952.
- Gustavus Selva, diurnarius Italicus; natus est anno 1926.
- 17 - Guido Zappa, mathematicus Italicus; natus est anno 1915.
- 18 - Gratia Ogot, scriptrix Keniana; nata est anno 1930.
- 20 - Milcolumbus Fraser, primus minister Australiae; natus est anno 1930.
- 21
- Ioannes Erni, pictor, graphicus et sculptor Helveticus; natus est anno 1909.
- Georgius Ingmann, musicus Danicus; natus est anno 1925.
- 23
- Lee Kuan Yew, primus minister Singapurae; natus est anno 1923.
- Herbertus Helder, poeta Lusitanus; natus est anno 1930.
- 26
- Ludovicus Michael Rocha, scriptor Lusitanus; natus est anno 1976.
- Ioannes Renbourn, musicus Britannicus; natus est anno 1944.
- Mar Dinkha IV, patriarcha Ecclesia Syrorum Orientalium; natus est anno 1935.
- Ennius Appignanesi, archiepiscopus Italicus; natus est anno 1925.
- Thomas Tranströmer, poeta Suecicus; natus est anno 1931.
- Fred Robsahm, histrio Norvegicus; natus est anno 1943.
- 30
- Helimutus Dietl, moderator cinematographicus Germanicus; natus est anno 1944.
- Ingrid van Houten-Groeneveld, astronoma Nederlandica; nata est anno 1921.
- 31 - Philippus Potter, methodistarum minister Dominicanus; natus est anno 1921.
Mense Aprili[recensere | fontem recensere]
- 1
- Misao Okawa, Iaponica, veterrimus homo vivens; nata est anno 1898.
- Cynthia Lennon, uxor Ioannis Lennon; nata est anno 1939.
- 2
- Albertus Ricardus da Silva, episcopus Timoriae Orientalis; natus est anno 1943.
- Manuel de Oliveira, moderator cinematographicus Lusitanus; natus est anno 1908.
- 4 - Nicolaus Rifbjerg, scriptor Danicus; natus est anno 1931.
- 6 - Gertrudis Weaver, veterrimus homo vivens; nata est anno 1898.
- 7 - Tim Babcock, rerum politicarum peritus Americanus; natus est anno 1919.
- 8
- Ioannes Ludovicus Crémieux-Brilhac, miles Francicus; natus est anno 1917.
- Ioannes Claudius Turcotte, cardinalis Canadiensis; natus est anno 1936.
- 10 - Rosa Francine Rogombé, rerum politicarum perita Gabona; nata est anno 1942.
- 11 - Franciscus Maspero, editor, scriptor et librarius Francicus; natus est anno 1932.
- 13
- Guntherus Grass, scriptor Germanicus; natus est anno 1927.
- Eduardus Galeano, scriptor et diurnarius Uruguaianus; natus est anno 1940.
- 14
- Percy Sledge, cantor Americanus; natus est anno 1941.
- Robertus Tucci, cardinalis Italicus; natus est anno 1921.
- 15 - Tadahiko Ueda, pedilusor Iaponicus; natus est anno 1947.
- 16 - Stanislaus Gross, primus minister Cechiae; natus est anno 1969.
- 17
- Marianus Gago, politicus Lusitanus; natus est anno 1948.
- Franciscus Eugenius George, cardinalis Americanus; natus est anno 1937.
- 19 - Aelius Toaff, rabbinus Italicus; natus est anno 1915.
- 24 - Ladislaus Bartoszewski, rerum gestarum scriptor, diurnarius et politicus Polonicus; natus est anno 1922.
- 28 - Antonius Abujamra, actor et moderator cinematographicus Brasilianus; natus est anno 1932.
- 29
- Ioannes Canestri, cardinalis Italicus; natus est anno 1918.
- Daniel Walker, rerum politicarum peritus Americanus; natus est anno 1922.
Mense Maio[recensere | fontem recensere]
- 2 - Guido Carawan, musicus Americanus; natus est anno 1927.
- 7 - Claudius Durand, editor et scriptor Francicus; natus est anno 1938.
- 9 - Elisabetha Wilson, actrix Americana; nata est anno 1921.
- 15 - Andreas Lacrampe, archiepiscopus Francicus; natus est anno 1941.
- 18 - Halldor Asgrimi filius, primus minister Islandiae; natus est anno 1947.
- 19 - Robertus Salomon Wistrich, historicus Britannicus; natus est anno 1945.
- 23 - Ioannes Forbes Nash, mathematicus Americanus; natus est anno 1928.
- 24 - Tanith Lee, scriptrix Britannica; nata est anno 1947.
- 28 - Ioannes Bender, scriptor Germanicus; natus est anno 1919.
- 30 - Beau Biden, rerum politicarum peritus Americanus; natus est anno 1969.
Mense Iunio[recensere | fontem recensere]
- 1
- Carolus Kennedy, rerum politicarum peritus Scotus; natus est anno 1959.
- Nicolaus Liverpool, praeses Dominicae; natus est anno 1934.
- Iacobus Parizeau, rerum politicarum peritus Canadensis; natus est anno 1930.
- 2 - Irwin Rose, biologus Americanus; natus est anno 1926.
- 6
- Petrus Brice, histrio Francicus; natus est anno 1929.
- Helgus Nikitinski, professor Russicus; natus est anno 1967.
- 7
- Christophorus Lee, histrio Anglicus; natus est anno 1922.
- Severinus Leitner, iesuita Italicus; natus est anno 1945.
- 15 - Henricus Rowohlt, scriptor Germanicus; natus est anno 1945.
- 16 - Carolus Correa, architectus Indicus; natus est anno 1930.
- 17
- Suleimanus Demirel, praeses Turciae; natus est anno 1924.
- Jeralean Talley, veterrimus homo vivens; nata est anno 1899.
- 19 - Iacobus Salter, scriptor Americanus; natus est anno 1925.
- 21
- Remus Remotti, histrio Italicus; natus est anno 1924.
- Guntherus Schuller, compositor Americanus; natus est anno 1925.
- 22 - Laura Antonelli, actrix Italica; nata est anno 1941.
- 26 - Eugenius Primakov, primus minister Russiae; natus est anno 1929.
- 29 - Carolus Pasqua, rerum politicarum peritus Francicus; natus est anno 1927.
Mense Iulio[recensere | fontem recensere]
- 1 - Nicolaus Georgius Winton, philanthropus Anglicus; natus est anno 1909.
- 5
- Sakari Momoi; natus est anno 1903.
- Yoichiro Nambu, physicus Iapono-Americanus; natus est anno 1921.
- 8 - Irwin Keyes, comicus et histrio Americanus; natus est anno 1952.
- 10 - Omar Sharif, histrio Aegypticus; natus est anno 1932.
- 11 - Iacobus Biffi, cardinalis Italicus; natus est anno 1928.
- 13
- Philippus Mißfelder, vir publicus Germanicus factionis CDU; natus est anno 1979.
- M. L. West, philologus Britannicus; natus est anno 1937.
- 17 - Iulius Bianchi, autocinetor Francicus; natus est anno 1989.
- 21 - Edgarus Laurentius Doctorow, scriptor Americanus; natus est anno 1931.
- 23 - Gulielmus Wakefield Baum, cardinalis Americanus; natus est anno 1926.
- 26 - Flora MacDonald, politica Canadiensis; nata est anno 1926.
- 27
- A. P. J. Abdul Kalam, praeses Indiae annis 2002 ad 2007; natus est anno 1931.
- Sebastianus Vassalli, scriptor Italicus; natus est anno 1941.
Mense Augusto[recensere | fontem recensere]
- 4 - Samuel Odaka, politicus Ugandus; natus est anno 1929.
- 6 - Orna Porat, actrix Germano-Israelita; nata est anno 1924.
- 7 - Francisca Oldham Kelsey, pharmacologiae perita Canadiensis; nata est anno 1914.
- 9 - Jack Gold, moderator cinematographicus Anglicus; natus est anno 1930.
- 17 - Ladislaus Paskai, cardinalis Hungaricus; natus est anno 1927.
- 19 - Egon Bahr, vir publicus Germanicus; natus est anno 1922.
- 20 - Leo Durov, actor Russicus; natus est anno 1931.
- 30
- Oliverus Sacks, neurologus et scriptor Anglo-Americanus; natus est anno 1933
- Wes Craven, moderator cinematographicus Americanus; natus est anno 1939.
- Marvin Mandel, rerum politicarum peritus Americanus; natus est anno 1920.
Mense Septembri[recensere | fontem recensere]
- 10 - Franciscus Interlenghi, histrio et pellicularum factor Italicus; natus est anno 1931.
- 14 - Cornelius Vadim Tudor, scriptor, diurnarius et politicus Dacoromanus; natus est anno 1949.
- 19 - Georgius Eder, archiepiscopus Austriacus; natus est anno 1928.
- 25 - Claudius Baggini, episcopus Italicus; natus est anno 1936.
- 27 - Petrus Ingrao, politicus Italicus; natus est anno 1915.
- 30 - Antje Huber, politica Germanica; nata est anno 1924.
Mense Octobri[recensere | fontem recensere]
- 3 - Dionysius Healey, rerum politicarum peritus Britannicus; natus est anno 1917.
- 5 - Henning Mankell, scriptor Suecicus; natus est anno 1948.
- 6 - Arpadus Göncz, praeses Hungariae; natus est anno 1922.
- 9 - Galfridus Howe, rerum politicarum peritus Britannicus; natus est anno 1926.
- 10 - Ricardus Heck, chemicus Americanus; natus est anno 1931.
- 14
- Nurlan Balgimbaev, primus minister Kazachstaniae; natus est anno 1947.
- Matthaeus Kérékou, praeses Benini; natus est anno 1933.
- 19 - Ali Abdussalam Treki, legatus Libycus; natus est anno 1938.
- 20 - Michael Meacher, rerum politicarum peritus Britannicus; natus est anno 1939.
- 24 - Maureen O'Hara, actrix Hiberno-Americana; nata est anno 1920.
Mense Novembri[recensere | fontem recensere]
- 1 - Gunterius Schabowski, rerum politicarum peritus Germanicus; natus est anno 1929.
- 4 - Renatus Girard, philosophus Franco-Americanus; natus est anno 1923.
- 7 - Isaac Navon, praeses Israelis; natus est anno 1921.
- 10 - Helimutus Schmidt, cancellarius Germanicus; natus est anno 1918.
- 16 - Georgius Katlewicz, concentus magister Polonicus; natus est anno 1927.
- 22 - Gim Yeongsam, praeses Rei publicae Coreanae; natus est anno 1927.
- 23 - Douglass North, oeconomiae peritus Americanus; natus est anno 1920.
Mense Decembri[recensere | fontem recensere]
- 5 - Demetrius Iliev Popov, primus minister Bulgariae; natus est anno 1927.
- 6 - Krizia, sumptuosum factrix Italica; nata est anno 1925.
- 9 - Iulius Terrazas Sandoval, cardinalis Bolivianus; natus est anno 1936.
- 12 - Stephanus Gohouri, pedilusor Litoris Eburnei; natus est anno 1981.
- 15 - Lycius Gelli, argentarius Italicus; natus est anno 1919.
- 19 - Curtius Masur, concentus magister Germanicus; natus est anno 1927.
- 22 - Taniguchi Kei, montivaga Iaponica; nata est anno 1972.
- 28 - Ioannes Murdock, informaticus Americanus; natus est anno 1973.
- 31 - Natalia Cole, cantrix et actrix Americana; nata est anno 1950.