Latinitas bona

Decius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imperator Decius
Aureum cum effigie Decii
Sirmium in Pannonia

Gaius Messius Quintus Traianus Decius, praenomine abbreviato C. Messius Quintus Traianus Decius, fuit Imperator Romanus inter annos 249 et 251. Decius pius vir ex Illyrico habebatur et erat etiam membrum senatus, quo imperator acceptus est.

Via ad imperium[recensere | fontem recensere]

Decius natus est Budaliae apud Sirmium in Pannonia inferiore anno 190 aut 200/201. Patricio genere ortus bonam positionem ad Caesarem et Senatum habebat. Annis 232 ad usque 235 legatus Augusti pro praetore Moesiae Superioris itemque Germaniae Superioris, annis 235 ad usque 238 legatus Hispaniae Citerioris fuit atque ante imperium etiam praefectus urbi Romae erat. Anno 246 a Philippo Augusto imperium insigne ad Danuvium fluvium adeptus est. Tumultibus militaribus in Moesia et Pannonia anno 249 profligatis Decius imperator Caesar a militibus suis proclamatus hunc honorem non accepit; cum ipse usurpator se appellaret, tamen Philippo fidelis erat. Philippus vero eum hostem habebat, bello in Decium coepto apud eronam victus in proelio sanguineo est. Decius Augustus factus et marita Herennia Cupressia Augusta.

marita Decii Herennia Cupressia Etruscilla

Bellum in Gothos[recensere | fontem recensere]

Decio imperante saepe ei bellandum contra Gothos erat, qui Danuvium fluvium transire conabantur, sic etiam proviancias Moesiam et Thraciam Gothi eripuerunt. Res singulares de hoc bello hodie non iam notae sunt, cum multa scripta in aetate media amitterentur aut exigua haberentur.

Obsidione Nicopolis ad fluvium Danuvium Decius imperator Gothos terrere potuit celeriter aggrediens. postquam montem Balcanum transierunt, Philippopolem expugnaverunt eripueruntque. Decius eos secutus autem prope Beroë victus est, qua clade Philippopolem non iam servare posset. Eo magister militum Gothorum, Priscus, frater interfecti Phillipi Arabis ipse se exclamavit imperator Gothorum praesidio. obsidione Philippopolis Gothi virium exhausti agere cum Decio de praeda et captivis temptaverunt condicione liberi abeundi. Decius autem negavit, quia Gothi a militibus Decii circumdati erant, atque videbat victoriam magnam Romanam. cum Gothi in hac condicione mala essent, animo desperationis pugnaverunt. Proelium ingens erat, in quo Herennius Etruscus quoque, Decii filius, mortuus est. Vitiis militaribus Romani cladem delentem habebant, et Decius occisus est prope Abrittum mense Iunio anni 251. Pater et filius a Senatu divi ornati sunt.

Via interna sua in re publica[recensere | fontem recensere]

Res utraeque gravissima: Legem immolandi novam edixit, ut cives Romani fideles ad Caesarem suum se ostenderent. quis civis Romanus non argumentum dare poterant, Caesar eum persecutus, in vincula coniecit vel officii laborandi mari vel capitis damnavit. Judaeis Caesar parcebat ob praecipua vetera privilegia. Tantum pro Caesare orarent. Equidem Christianus verus Caesari non hoc signum fidei dare poterat, quoniam Christiani in unum deum credunt, itaque neque in Caesarem neque alios deos. propterea Decius eos persecutus et interfecit, erat caedes. eo tempore plerique Christiani in imperio Romano necati sunt, quod lex immolandi nova totum imperium complexa est.

Altera res: Decius imperator sedem censoris constituere voluit. candidatus suus Valerianus, futurus Caesar imperator, erat, qui sedem censoris multa pericula laturam esse existimabat, itaque negavit. Hic conatus sedis censoris constituendi invasione Gothorum finitus est.

Cum etiam Decius membrum senatus esset et senatus eum imperatorem acceperit, fidus semper ad rem publicam se ostendit aut ad imaginem rei publicae recuperandae, quae iam ab tempore longo mortuus erat.

Fontes de vita et principatu Decii[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita a Geoffrey Nathan et Robin McMahon scripta

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • D. Boteva, "On the Chronology of the Gothic Invasions under Philippus and Decius (AD 248-251)" Archaeologia Bulgarica vol. 5 pars 2 (2001) pp. 37-44
  • G. W. Clarke, "Some Observations on the Persecution of Decius" in Antichthon vol. 3 (1969) pp. 63-76.
  • G. W. Clarke, "Double Trials in the Persecution of Decius" in Historia vol. 22 (1973) pp. 650-663
  • O. Floca, "Un monument sculptural de l'empereur Trajan Decius à Ulpia Trajana-Sarmizegetusa" in Latomus vol. 24 (1965) pp. 353-358
  • J. Knipfling, "The Libelli of the Decian Persecution" in Harvard Theological Review vol. 16 (1923) pp. 345-90
  • Hans A. Pohlsander, "Did Decius Kill the Philippi?" in Historia vol. 31 (1982) pp. 214-22.
  • Hans A. Pohlsander, "The Religious Policy of Decius" in Aufstieg und Niedergang der römischen Welt pars 2 vol. 16 fasc. 3 (1986) pp. 1826-1842
  • J. B. Rives, "The Decree of Decius and the Religion of Empire" in Journal of Roman Studies vol. 89 (1999) pp. 135-154
  • F. S. Salisbury, H. Mattingly, "The Reign of Trajan Decius" in Journal of Roman Studies vol. 14 (1924) pp. 1-23
  • Ruprecht Ziegler, "Thessalonike in der Politik des Traianus Decius und der Tod des Philippus Arabs" in Roma Renascens: Festschrift Ilona Opelt (Frankfurt: Peter Lang, 1988) pp. 385-414


Antecessores:
Lucius Fulvius Gavius Numisius Aemilianus II et Lucius Naevius Aquilinus
Consul
250
cum
Vettio Grato
Successores:
Imp. Caesar Gaius Messius Quintus Traianus Decius Augustus III et Quintus Herennius Etruscus Messius Decius Caesar
Antecessores:
Imp. Caesar Gaius Messius Quintus Traianus Decius Augustus II et Vettius Gratus
Consul
251
cum
Quinto Herennio Etrusco Messio Decio Caesare
Successores:
Imp. Caesar Gaius Vibius Trebonianus Gallus Augustus II et Imp. Caesar Gaius Vibius Volusianus Augustus