Roman numeral 10000 CC DD.svg

G8

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vexillum Britanniarum Regni Britanniarum RegnumDavid Cameron
Vexillum Canadiae CanadaIustinus Trudeau
Vexillum CFA C.F.A.Baracus Obama
Vexillum Franciae Franco-GalliaFranciscus Hollande
Vexillum Germaniae GermaniaAngela Merkel
Vexillum Iaponiae IaponiaShinzō Abe
Vexillum Italiae ItaliaMatthaeus Renzi
Vexillum Russiae RussiaVladimirus Putin (suspendetur)
Territorium octo civitatum

G8 vel plenius Grex Octo Civitatum e septem civitatibus omnis terrarum productu domestico maximis et Russia constat. Quae civitates sunt Germania, Francia, Regnum Britanniarum, Italia, Iaponia, Canada, Russia, Civitates Foederatae. Hoc in collegio etiam legati sunt Unionis Europaeae. Hispania sodalem fieri velit quia maiorem reditum nationalem grossum habet quam Canada; secundum Argentariam Mundanam eius reditus nationalis grossus anno 2005o fuit 1100 milliarda dollaria CFA, cum Canadae fuit 1052 milliarda.

His in civitatibus fere tredecim centesimae partes mundi incolarum vivunt, et fere duae partes mundi reditus factus est.

Harum civitatum duces quotannis conveniunt ut res politicas, relationis internationalis, energicas, alimentorum et oeconomicas disputent, temperent, ordinent. Anno 2007 Heiligendamii in Germania mense Iunio conveniunt.

Conventus annui[recensere | fontem recensere]

Quotannis gregales octo civitatum conveniunt alio anno in alio oppido quae oppida sunt haec:

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Res oeconomicae se habent ita secundum Argentariam Mundanam:

2004 Numerus incolarum Reditus nationalis grossus 2005 Numerus incolarum Reditus nationalis grossus
  Mio. % Mrd. $ %   Mio. % Mrd. $ %
Mundus 6345,1 100,0 39833,6 100,0 Mundus 6438 100,0 44983,3 100,0
CFA 293,5 4,6 12150,9 30,5 CFA 296 4,6 12969,6 28,8
Iaponia 127,8 2,0 4749,9 11,9 Iaponia 128 2,0 4988,2 11,1
Germania 82,6 1,3 2489,0 6,2 Germania 82 1,3 2852,3 6,3
Regnum Britanniarum 59,4 0,9 2016,4 5,1 Regnum Britanniarum 60 0,9 2263,7 5,0
Francia 60,0 0,9 1858,7 4,7 Francia 61,0 0,9 2177,7 4,8
Italia 57,6 0,9 1503,6 3,8 Italia 57 0,9 1724,9 3,8
Canada 31,9 0,5 905,6 2,3 Canada 31,9 0,5 1051,9 2,3
Russia 142,8 2,3 487,3 1,2 Russia 143 2,2 639,1 1,4
G8 855,6 13,5 26161,4 65,7 G8 859 13,3 28667,4 63,7

Protestationes populares[recensere | fontem recensere]

Pluribus annis in conventus civitatum protestationes populares contra globalizationem fiebant. Etiam hoc in anno Heiligendamii magnae protestationes expectantur. Partes politicae, organizationes politicae et ecclesiarum, civium organizationes Rostochium ferrivia et laophoris vehentur.

Alia coepta vici[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad G8 spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]