Melanesia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula Melanesiana

Melanesia (ex verbis Graecis: μέλας 'ater' + νῆσος 'insula') est regio Oceanica, quae de occidentali Pacifici Occidentalis latere ad Mare Arafura contingit, ad septentriones et orientem Australiae spectantem. Hic terminus primum ab Iulius Dumont d'Urville anno 1832 adhibitus est, ut ethnicam geographicamque Pacifici nec Polynesiam nec Micronesiam regionem designet.

Hodie, haec classificatio hominum ab anthropologis habetur falsa quoniam ea diversitatem regionis neglegit: adest nulla singularis Melanesiae mos vel cultura. Regionis homines corpore, lingua, societate, et cultura permaxime inter se variant. Potestates autem Europeanae saeculis undevicensimo et vicensimo unius culturae opinionem vanam promoverunt.

Accuratius est nihilominus notio geopoliticalis termini quae late adhibetur. Exempli gratia, Melanesian Spearhead Group fecit Preferential Trade Agreement, foedus quod commercium regulat inter res publicas Vanuatu, Insulas Salomonis, Papuam Novam Guineam, et Vitios. Melanesia etiam est terminus geographicus, adhibitus cum rationes ad discrimina nationalia, ethnica, et linguistica non pertinent (Diamond et Mayr 2001).

Homines[recensere | fontem recensere]

Primi homines in Melanesia linguis non-Austronesianis usi sunt, et insulas incolaverunt ad orientem versus usque ad praecipuas Insularum Salomonis insulas, amplectens Makiram et fere nonnullas minimas insulas in oriente (Dunn et al. 2005).

Situs[recensere | fontem recensere]

Hae insulae et circuli insularum post saeculum undevicensimum partes Melanesiae ab hominibus scientiae peritis habentur:

Item insulae quorum incolae de varios patres descendunt et qui non se appellant Melanesianos:

Nonnullae insulae ad occidentalem Novae Guineae, sicut Halmahera, Alor, et Pantar, possunt existimari partes Melanesiae, quamquam incolae illarum insularum se Melanesianos non ducunt.

Nexus interni

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Dunn, Michael, Angela Terrill, Ger Reesink, Robert A. Foley, et Stephen C. Levinson. 2005. "Structural Phylogenetics and the Reconstruction of Ancient Language History." Science 309:2072–2075.
  • Kayser, Manfred, Silke Brauer, Gunter Weiss, Peter A. Underhill, Lutz Rower, Wulf Schiefenhövel, et Mark Stoneking. 2000. "The Melanesian Origin of Polynesian Y chromosomes." Current Biology 10:1237–1246.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!