Ars
Ars (artis, f.) est disciplina vel operandi modus, partim translaticius partimque novatus, qui nihil est nisi facultas longae actionum praecipuarum seriei exsequendi ut finis quidam attingatur. Sensu stricto, ars contracta est in quadam habilitate, sed, latiore sensu, omnes vias modosque rerum bene agendarum comprehendit.
Artifex est qui aliquam artem exerceat. Artifices magna superbia suis operibus gloriantur, saepeque censentur per suum magnum opus. Lucretius per suum De Rerum Natura, Michael Angelus Bonarotius per Davidis signum, Gulielmus Shakesperius per tales ludos sicut Romaeus et Iulia et Amletus, Princeps Daniae, Thomas Edison per globulum electricum, Gulielmus Marconi per radiophonum, etc.
Olim omnes artes in artes liberales et artes illiberales divisae sunt. Artes sic liberales appellabantur quae censebantur hominibus liberis discendi aptae. Per aetates autem, notio de eo quod hominibus liberis aptum est aliquanto mutavit; et, ut exempla infra data monstrant, multae novae artes hominibus liberis dignae tandem creatae sunt, quae inter artes liberales traditionales non censetur. Illae bellae artes specialiter ad operis artistici pulchritudinem cultivantur. Artes ingeniariae, ad contrarium, sine fine aesthetico, ortae sunt specialiter ad propositum oeconomicum scientificumque.
Artium exempla[recensere | fontem recensere]
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad artem spectant. |
- Ars Summum
- ARC Centrum ad Artes Renovatas
- Search 4.0 Art
- Bibliographia De Artibus Ingeniariis per Historiam apud Bibliothecam Congressionalem
- Bibliographia de Artium Ingeniariarum Historia apud Universitatem Minnesotae
Architectura · Ars · Artes liberales · Bellae artes · Cinematographia · Musica · Litterae · Photographia · Poësis · Saltatio · Sculptura