2013-02-28

Gratias tibi, Sancte Pater

Campanae hac in pagina hodie sonant pro Papa nostro dilectissimo qui hora octava post meridiem pontificatu se abdicabit. Gratias ex toto corde tibi ago, Sancte Pater, qui octo annos nobis optimus pastor, ecclesiae sapientissimus rector, mihi ipsi scriptis tuis vere spiritalis pater fuisti. Spero fore ut aliquot annis tranquillis fruaris ad orandum pro Petri nave quam usque ad hodiernum diem prudenter gubernasti. Ego quoque cotidie pro te orabo.

2012-03-29

De lingua Latina efficaciter docenda

Ex quo primum linguae Latinae studere coepi, mirabar praeceptores meos artem loquendi tam parvi putare. Nam a prima lectione usque ad studiorum finem ne unum quidem professorem offendi cui non displicuerit cupiditas Latine sermocinandi; immo omnes ad unum vehementer omnem linguarum classicarum docendi modum reprehendebant nisi vertendo verba Latina in linguam quandam hodiernam. Ne scribere quidem Latine licebat nobis libere, sed tantum vertere sententias Anglicas in Latinas: “numquam enim,” ut dictitabant, “tam pulcherrime scribere possemus quam Cicero, itaque potius quam ut perperam scribamus, nihil admodum sponte scribemus.”

Etiam hodie adhuc sunt magistri qui asseverant studium sermonis Latini discipulis non modo non iuvare, sed etiam obstare quominus adipiscant facultatem legendi scriptores optimos (inter quos plerique eorum, ut videtur, praeter Ciceronem Vergiliumque fere nullum alium habent). Quibus dico: Deliratisne? Nam ipsa talibus sub praeceptoribus non nisi maxima cum difficultate profeci ut lentissime quidem ac laboriose legerem, nec bene intellegebam quod legebam nisi glossariis atque enchiridiis grammaticae adhibendis decies in singulis sententiis, nec vocem quemquam unam legere poteram quam non statim mente verterem in linguam hodiernam; didiceram enim vertere tantum, non tamen legere atque intellegere non vertens. Quod autem ad Latine cogitandum, praeceptores me paene impediverant quominus ullam huiusmodi facultatem essem adepta.

Quam pessimi erant professores, discipulis quot laqueos paraverat iste docendi modus, non percepi antequam in librum quendam casu incidi qui ratione omnino alia docet, scilicet nulla lingua praeter Latinam utens nec versiones in linguam aliam poscens. Huius libri gratia facultatem solute legere adipisci gradatim coepi. Cum autem scapos sonigeros in interrete inveni in quibus colloquia quaedam Latina audiri possunt, et postea cum mihi datum erat Reginaldi Foster scholae aestivae adesse ubi magna pars lectionum Latine habebatur, ita ut discipuli non tantum ut praeceptoris sermonem audirent atque intellegerent, verum etiam ut inter se sermocinationes agerent cogerentur, multo citius mihi augebatur peritia legendi una cum facultate Latine paulum cogitandi.

Nec sunt, ut confido, praeceptores linguae cuiusviscumque hodiernae qui his de rebus mirentur. Omnium enim linguarum magistri hodie sciunt ab opere vertendi nihil praeter linguam in quam vertitur esse discendum; ullam autem linguam novam lingua ipsa utendo atque adhibendo esse docendam; exercitationem denique sermonis ad adipiscendam tam cogitandi quam legendi facilitatem esse colendam. Cogitando enim intellegimus; loquendo legere discimus.

2011-10-13

De christianis in Aegypto defendendis



Christianos propter fidem in Aegypto persecutos his diebus maereor. Ecce igitur imago contra persecutiones facta, quam ex Anglica lingua in Latinam verti. Capiat eam quivis vult, et in ephemeride propria exhibeat:

2011-10-03

De nonnullarum ephemeridum Latinarum mira mutatione

Quid accidit ephemeridibus K. Mercatorii Reginaldi, Iacomi (“Expositio Internationalis” inscripto), Eudemiae, quorum nexus dextero latere ephemeridis meae inveniuntur? Hae enim paginae interretiales, in quibus olim Latine scribebantur, nunc omnibus prioribus verbis spoliatae singulas tantum voces continent atque omnes tenentur a quodam ignoto qui (vel quae) nomine “admin” tantum utitur.

Quidnam terrarum igitur evenit? Multos menses in rete Latino non versata sum; an ii qui has ephemerides primum tenebant eas interim deleverunt atque “admin” iste ignotus novas ephemerides iisdem sub nominibus creavit? Aut coniectura fortasse notacula secreta repperit ac eo modo ephemerides a iustis dominis dolose furatus est?

2011-03-24

De quadragesimali observantia

Qua de re in ephemeride Latina scriberem, quaesivi ex amicis meis. Moxque valde obstupui cum eorum duo, uterque alterius ignarus, idem mihi suaserunt. Nam ambo consilium dederunt ut pauca exponam de quadragesimae paenitentiis quas agere soleo. “Quomodo enim,” ut rogavit unus eorum, “tempus quadragesimae observandum est alicui, qui non modo paenitentiae causa, sed semper carne abstinet?”

Cum homines me carne numquam vesci audiunt, saepe putant totum annum mihi tempus esse paenitentiae. Quod si verum esset, nihilo quidem amplius mihi abstinendum esset ut apte quadragesimae tempus agerem. Ut tamen vera dicam, si quis carnem suillam, ovillam, bubulam vel cuiuscumque avis comedere me iuberet, id eodem fastidio mihi afficeret ac plerisque hominibus occidentalibus si eos canum vel felium carnem gustare iuberes. Ex quo putares fere sequi me oportere paenitentiae causa carnem tempore quadragesimae sumere... sed certo (Deo gratias!) ne durissima quidem ecclesiae disciplina tam crudele sacrificium posceret.

Aliquid nihilo minus renuntiandum est ut quadragesimale tempus congruenter agatur. Itaque a feria quarta cinerum usque ad Dominicam Resurrectionis a cibis quibusdam, quorum satis avida sum, omnino abstineo, scilicet a caseo necnon socolata. Caffeo autem fateor me ieiunare non posse; nam iamdudum caffeino dedita munere meo fungi haudquaquam possem nisi cottidie satis caffei biberem. Singulis autem hebdomadis feria sexta caffeum bibo nigrum, id est sine lactis flore (atque etiam sine saccharo, quod huic potioni numquam addo). Quam amarissimam potionem sorbere mihi maximae poenae est; vix enim haurire possum! Praeterea autem conor ut feria quarta necnon feria sexta cenam omnino omittam. Quam tamen abstinentiam anno currente, propter valetudinem ad cenam vel exiguam sumendam coacta, stricte servare non possum.

Abstinentia tamen cibis ad tempus quadragesimae convenienter agendum non sufficit. Nam sicut ieiuniis affligimus corpora, ita oportet animas paenitentiae sacramento purificatas pascere lectione divina, studio litterarum spiritualium, crebris precibus. Sed his de rebus alias fortasse scribam.

2010-09-29

Heu, quam cito labitur annus!

Me abhinc mensem Ianuarium ne verbum quidem hic scripsisse vix credere possum! At totum fere annum usque adhuc negotia tanta prohibebant quominus aliquod Latinum componerem. Deo volente, mox ad pauca plura scribenda tempus mihi dabitur...

2010-01-13

De Reginaldi scholis futuris

Nuper cum telephonice loquebar cum Reginaldo, nuntium mihi dedit qui nobis in Europa viventibus valde tristis est. Etiamsi enim maxima ex parte iam convaluit atque abhinc multos menses reditum suum in urbem exspectavit, superiores ordinis eius vetuerunt quominus Romam redeat.

Itaque numquam iterum habebitur in urbe aeterna Latinitas Aestiva, numquam iterum discipuli eius congregabunt in ludo illo "Divini Amoris" iuxta basilicam S. Pancratii in colle Ianiculo, nec sub arboribus in hortu monasterii "Teresiani" sedebunt ut vesperi Latine variis de rebus sermocinentur. Quod maximo dolori est mihi, quae confidebam fore ut ipsa iterum in scholam eius aestivam irem in urbe.

Ne credatis tamen Reginaldum omnino scholis docendis absistere. Immo ei constat in Statibus Unitis novas scholas condere, qua de re epistulam a nepote eius heri accepi. Cum autem speret ut permulti discipuli has ad scholas adituri sint, epistulam infra adiungam. Ut videri potest, ex iisdem quinque "experientiarum" constabit annua schola ibi instituenda quas semper Romae apud studiorum universitatem "Gregorianam" et alibi habuit; ea autem schola quae in urbe "Aestiva Latinitas" nuncupabatur in Statibus Unitis "Aestiva Eruditio Altior" vocabitur, sed nihil aliud continere videtur quam schola aestiva in colle Ianiculo tot annos habita.

De loco sive locis scholarum nondum quidquam referre possum; fortasse locus ipse nondum constat. Satis tamen temporis restat ante ambarum initium scholarum ad inveniendum locum aptatum.

Ecce nunc Reginaldi epistulae verba:



UNIVERSUM LATINITATIS CURRICULUM

A.Annua Exercitatio Communis
  • Milvauchiae mense Octobri ad Maium
  • in triginta quinque congressibus gratuitis
  • quinque “Experientiarum” sive graduum ab imo ad summum
  • feriis opportunis interpositis
  • pluribus cum lectionibus ‘ad libitum’.

B.Aestiva Eruditio Altior
  • ibidem mensibus Iunio et Iulio
  • sexties in hebdomada gratis
  • duorum ordinum superioris institutionis: Iuniorum et Seniorum
  • itineribus litterariis propositis
  • liberis cum sessionibus ‘sub arboribus’.

PETE SCRIBE QUAERE:
Reginald Thomas Foster
1233 South 45th St
West Milwaukee, Wisconsin – 53214
U.S.A

2010-01-04

De instrumento orthographiae Latinae corrigendae

Enchiridion Correctoris Orthographiae Latinae nunc in pagina huius ephemeridis propria situm est ut facilius inveniatur.

Vide, si placet, hic.

2009-12-05

Missa ante lucem

Non diluculo, nec gallicinio quidem, sed intempesta nocte hodie mane surrexi. Caelo adhuc tenebroso domo exivi et in autocineto urbem Lentiam petivi, nec iam diluxerat cum ibi perveni. Quare autem tam mane tantum iter feci? Ut Missae interessem et in schola canerem cantum Gregorianum Rorate, caeli.

Ecce infra imago quam paulo ante Missae initium captavi. Sacerdotes ubique in ecclesia candelas accenderant nec ulla lux erat praeter flammulas candelarum -- nobis quoque canentibus candelae in manibus tenendae erant ut notas in paginis videre possemus. Sic sanctae Missae mysterium celebrabatur in obscuritate mystica quae sensim clarescebat donec, sacerdote Evangelium ultimum legente, multa lux per fenestras refulsit. Quam pulchrum diei initium.

2009-11-09

Iterum de arte acubus texendi

Amicus quidam meus iter in Confoederationem Helveticam nuper fecit quo, a me instanter rogatus, benigne tabernam quandam in oppido Basilia petiit ut mihi ceras litteris obsignandis emeret.

Ad gratias ei agendas digitalia perquam minima acubus texui donoque dedi. Ecce ergo opusculi imago:

2009-11-05

Optime!

Diploma a Reginaldo missum tabellarius heri tulit.

Reginaldus autem ipse ephemeridis cuiusdam scriptori colloquium percontativum dedit, quod (Anglice scriptum) legetis, si placet, hac in pagina.

Aliud colloquium aliquanto prius ab eo datum invenitur hic. Gratias ago Ioanni Sonnen, qui me de utroque colloquio benigne certiorem fecit.

Haec raptim. In praesenti enim laborum copia prohibet quominus amplius scribam...

2009-10-15

De communicationum transatlanticarum difficultatibus

Aestate peracta Reginaldi scholae aestivae interfui in urbe. Nunc tempus est omnes quaestus impensasque anni MMVIII declarandas ut rei publicae tributum solvam. Pecuniam autem itinere Romano sumptam libenter de impensarum summa deducerem, quod, itinere doctrinae causa facto, lege permittitur. Reginaldum igitur telephonice rogavi ut mihi daret diploma quod me ad scholam adfuisse testaretur. Respondit autem Reginaldus diploma mihi ipsi scribendum esse (oportet enim Theodisce confici) et per instrumentum telecopiatrum sibi mittendum ut ipse nomen subscriberet et rursus per telecopiatrum mihi remitteret.

Scripsi, misi, exspectavi, nihil autem accidit. Septimana elapsa Reginaldum iterum telephonice vocavi ut rogarem quid mali esset, qui respondit se ipsum nondum valere ad diploma propriis manibus in telecopiatrum imponere -- adhuc enim aegre ambulat nec potest ipse ire in aedis partem quo situm est instrumentum -- nec valetudinarii ministros scire numerum telephonicum Europaeum seligere ex America! Postea ego ipsa numerum praeselectorium in rete inveni quo oportet Americani utuntur et Reginaldum de eo certiorem feci, at ne tunc quidem ministri profecerunt ut diploma per telecopiatrum mihi mitterent; ductum scilicet telephonicum semper occupatum videri asseveraverunt. Telecopiatro autem meo omnino nihil mali; alia enim documenta interdum sine errore acceperat.

Iterum igitur vocavi Reginaldum, qui voce mea vix audita statim "Ineptissimi" exclamavit "sunt ministri. Numerum eis dixi nec potuerunt diploma per telecopiatrum mittere, tunc poposci ut diploma mihi referrent quod in involucrum insererem cursuque publico tibi mitterem... at interim amiserant isti diploma!! Novum exemplar, quaeso, mittas ut denuo subscribam et tibi mittam."

Quod statim feci. Nunc spero me mox diploma subscriptum cursu publico accepturam, ut fiscalium peritus meus habeat quod ostendat procurationi aerarii si scholae testimonium poscatur.

2009-10-02

Reginaldus loquitur!

Ecce pelliculam in qua Reginaldus ipse loquitur de valetudine sua deque schola Latina denuo habitura.

Quotiens ipsa cum eo telephonice sermocinor his septimanis, totiens gaudeo eum voce tam forti loqui constanterque ad sanitatem ac validitatem progredi. Nunc tamen etiam speciem eius videre possumus, ex qua vix putares mala ulla ei accessisse, nedum tantas calamitates quas passus est. Deo gratias! Videte:

2009-09-20

Miraglia mirabilis

Ecce Aloisius Miraglia loquens de lingua Latina recte docenda.















2009-09-14

Abhinc duos annos

Hac die abhinc duos annos documentum "Summorum Pontificum" motu proprio Benedicti XVI datum convaluit.

Gratias agamus Sancto Patri oremusque pro eo.

2009-08-29

De caedis laude

Hebdomada ineunte, praefectus urbis Vindobonae celebrabit tricesimum diem anniversarium cuiusdam nosocomii muliebris in quo medici partum ex utero evellere solent.

Non dicam quam mirum sit capitis Austriae administratores eo modo institutum quoddam laudare in quo lex Austriaca spernitur atque frangitur (abortus enim contra legem est, etsi sub certis condicionibus lege non punitur). Nec dicendum est triginta annos abortuum nullam esse causam celebrandi. Locus tamen mactationis ipse crimina in eo commissa nomine suo proclamat. Platea enim in quo situm est istud nosocomium nefandum Germanice Fleischmarkt nominata est, Latine macellum. Lanius lanium invocat. At quis inter carnificum vociferationes audiat vocem sanguinis infantium, qui clamat ad caelum pro vindicta?

2009-08-12

De nemoris Mariae monasterio

Anno peracto, monasterium unicum Germaniae Trappense a Sancto Patre veniam petiit ut ad veterem usum liturgicum reverteret. Monachi enim, quorum numerus eo tempore ad undecim tantum deminutus erat, speraverunt coenobium suum vetere liturgia instaurata novos tirones accepturum esse.

Post hunc nuntium diu nihil novi audivi nisi quod monachi paulatim formas sanctae Missae horarumque canonicarum veteres denuo discebant. Hodie tamen in rete legi quod, Deo volente, minimum quattuor novitii horno in hoc monasterium ingressuri sint. Qui autem nuntius convenit ad ea quae nuper scripsit ephemeris quaedam Novi Eboraci de nova prole monastica, videlicet iuvenes multo saepius in iis monasteriis intrare velle in quibus vestes monachicas geruntur horasque canonicas recitantur quam in alia ubi antiqui mores monastici spernuntur. Speremus itaque Trappenses Germanicos multos novitios pios accepturos esse ut hoc modo monasterium suum reviviscatur.

2009-04-03

De schola Reginaldi aestiva

Proh dolor, nondum satis bene valet Reginaldus ut scholam aestivam suam horno habeat. Ecce litterae Anglicae ab eo dictatae in quibus nuntiat se docere nondum posse.

Ecce etiam epistula qua ego ei respondi:

Raphaela Reginaldo s.p.d.

Tam gaudio quam dolore, care Reginalde, litteras tuas nuper legi: dolens quidem quia schola tua aestiva horno non fiet, sed gaudens cum epistula ipsa nuntiet te satis ad litteras componendas recreatum esse. Quod ut cito fieret, ego una cum multis amicis tuis per totum orbem terrarum instanter precabar.

Te ad sanitatem nunc tandem pervenientem obsecro ne solliciteris nec de schola, nec de discipulis qui aestate ineunte Romam petivissent. Hoc enim tempore tibi ut omnino saneris curandum est, non pavendum ne discipulorum tuorum consilia adversitate tua disiciantur. Noli autem obliviscere nos magnam his temporibus recessionem oeconomicam pati propter quam nonnulli Latinitatis studiosi fortasse pecuniam in peregrinationes insumere non valent. Nos omnes certo dolemus te aestate hac ineunte scholam non habiturum esse; si vero debet hoc accidere, hoc anno melius accidit quam in temporibus quibusdam prosperioribus.

Itaque ne contristaris, Reginalde optime, sed totum animum in vires tuas restituendas intende, ut, Deo adiuvante, mense Septembri omnino refectus in Academiam Romae Latinitatem redire poteris. Ego autem spero ut proximo anno Romam redire scholaque tua denuo frui potero. Interim cura ut bene valeas.

2009-02-04

Quo vado, Domine?

...etiam illuc manus tua deducet me,
     et tenebit me dextera tua.

2008-12-25

Apparuit

Resonet in laudibus
Cum iucundis plausibus
Sion cum fidelibus.
Apparuit quem genuit Maria!

Adest festum nativitatis Domini. Hodie mane ad Missam pulcherrimam adfui a Monasterii Cremifanensis abbate celebratam et musica Wolfgangi Amadei Mozart exornatam. Nunc domi sum cum parentibus carissimis et quiete fruor. Abhinc horam circiter incepit etiam ningere. Num res meliores esse possent?

Vobis omnibus qui haec verba legitis exopto ut Nativitatis tempus sit beatum ac felix, novus annus tamen faustissimus.