Ethica
Pagina usque elaboratur... Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Ideo rogaris ut minora quidem mutes hic, maiora autem prius disputes illic. Si vero auctor ipse nil mutaverit his diebus septem, hanc formulam audacter dele. The editor who created this page is still at work. Please make only minor corrections: other changes should be discussed on the talk page. (After this header has been in place for one week you can remove it.)
|
---|
Ethica[1] est philosophia moralitatis, et quidem illa pars philosophiae, quae bonum et malum, iustum et iniustum, quam inter se rationem habeant, pertractat. Constat homines plerumque actionibus et moribus bonos malosve aut iustos iniustosve se praestare, et sic verbum ethicae a Graeco nomine q.e. ἦθος ('mores, morum proprietas') ductum est. Itaque Cicero ethicam philosophiam moralem appellavit.[2] Ab ethica distinguenda est moralitas, quae ad mores usitatos hominum et civitatum refertur.
Ethica sive philosophia moralis in duas partes principales dividitur, quae sunt ethica theoretica, quae problemata cum omnibus rebus moralibus communia pertractat, et ethica practica, cuius studiosi medicinae, mercaturae, educationis, oecologiae aliarumque circumscriptarum vitae regionum quaestionibus moralibus operam impendunt. Porro ethicae theoreticae partes sunt ethica analytica sive metaëthica, quae vim et potestatem notionum ethicarum pertractat, et ethica normativa, in qua id agitur, ut quam optimis rationibus praecepta moralia firmentur.
Ethica analytica in analysi conceptuali consistit, et 'bonum', quid sit, explicare ad eam attinet. Etiam quomodo in genere intellegenda sint enuntiata moralia, explanare opus est: verane aut falsa esse possint, an nihil nisi adfectiones et voluntates prae se ferant; utrum ad universales veritates morales, an ad notiones particularibus vitae formis circumscriptas referantur. Eiusmodi studia, quamquam instrumenta conceptualia praebere possunt, ad capienda consilia moralia non pertinent nec agendi rationes suadent.
At contra ethicae normativae finis est, ut notionibus ethicae anallyticae instructa intellectus morales moveat hominumque actiones morales dirigat. Placita moralia philosophorum antiquorum et mediaevalium normativa erant, sicut Platonis et Aristotelis de vita bona (εὑδαιμονία) doctrinae, aut Thomae Aquinatis praecepta Christianis tradita. Huc pertinet etiam imperativus categoricus ab Immanuele Kantio elaboratus, Nec fieri potest, quin ethica practica, sicut ethica feministica, naturam normativam habeat.
Index
De difficultatibus ethicae[recensere | fontem recensere]
Quaestiones ethicae perdifficiles sunt, et quidem his de causis. Quarum prima est, quod notiones, quae ad res ethicas referuntur, inconstantes nec usu confirmatae sunt. Quamquam Socrates et paene omnes post eum philosophi aliquid de rebus ethicis dixerunt, suis quisque notionibus propriis usus est. Secunda difficultas: de statu ethicae nullus inter philosophos consensus esse videtur. Sunt qui ethicam putent potiorem philosophiae partem esse. Qui autem aliter sentiunt, negant quicquam generale in ethica dici posse tale, quod cum enuntiatis generalibus epistemologiae et metaphysicae comparari possit. Itaque ethicam in partem remotiorem philosophiae relegare volunt. Illi quoque, qui ethicam magni faciunt, de natura eius ambigunt, utrum suae potestatis sit, an cum epistemologia et metaphysica aliquam rationem habeat.
Tertia difficultas ad religiositatem humanam pertinet. Variis enim civitatibus suus cuique credendi mos translaticius est, qui in ludo publico aut in schola religiosa civibus praecipitur, quo fit, ut differentia, quae inter ethicam philosophicam et ethicam religiosam esse debeat, iam dudum irrevocabiliter turbata sit. Quae cum ita sint, notiones et dictiones connotationibus scatent: bonum, malum, iustum, virtus, conscientia non solum ad philosophiam referri videntur. Quartum problema. Interdum dicitur non esse una ethica integra, esse e contra ethicarum varietas, sicut ethicae Christiana, mercatoria, medica, vitalis, aliae, quarum quaeque ad certas tantum homines speciales pertineant. At nisi communem nucleum ethicum haberent, perdifficile esset cognoscere de variis ethicis agi. Quinta quaestio de argumento ethicae est. Cum in epistemologia de scientia, et in metaphysica de ontologia agatur, in ethica, qua de re tandem praecipue agatur, dubium esse videtur: utrum de vita bona, an de libertate, an de dignitate, an de moralitate. Quae omnia ad ethicam certe pertinent, sed quid in ethica maximi ponderis sit, ambiguum est. Nihilo minus, ex vita cotidiana nascuntur quaestiones ethicae, quibus non desunt solutiones responsivae, quae, si accuratius probaveris, nihil nisi suasiones inanes aut persuasiones translaticiae esse videntur.
Quae tandem sunt vera problemata ethica? Sunt qui ea ad tales referri putent res gestas, in quibus iniuste agatur. Sed furtum et corruptela, quamquam certe facinora iniusta, problemata ethica non sunt. Cur non? Nempe quia scimus ea iniusta esse. Furtum et corruptela certe mores laedunt et molestiae civiles sunt, sed problemata ethica (philosophica) non sunt. In verum problema ethicum deducimur, cum quid iustum factu sit nescimus. Problema ethicum saepe anxiferum est, sicut quaestio abortionis, quae variis ex partibus adspici potest, quarum quaeque suam moralitatem exhibet: mulieri sui corporis potestatem esse; vitam humanam conservari debere; etc. Si omnibus partibus idem pondus attributum erit, problema insolutum remanebit (ut re vera hodie usque remanet). Ethica philosophica huc quid conferre potest? Philosophi moralis non est leges ferre sed sermoni inter se reclamantium interesse et quidem ad subtiliores rerum contextus referre: quonam ex fonte persuasionum moralium quaeque emanat? de qualibus ontologicis et ethicis obligationibus agitur?
Qui vela ventis philosophicis dat, caveat, ne ad scopulos veritatis moralis adlidatur. Nam veritas moralis, si in mundo exsistit, eiusdem generis non est ac veritas empirica cum rerum condicionibus externis congruens. Quamquam hoc enuntiatum, "casa rubra est", verum est, si et modo si casa illa vere rubra est, e contra hoc enuntiatum, "furari iniustum est", non ideo tantum falsum est, quod furari iniustum est. Veritas moralis nihil nisi metaphora quaedam veritatis esse videtur. Num exsistant veritates morales, et si sint, quales sint et qua ratione cognosci possint, quaestiones perdifficiles sunt. Theoriae ethicae multiplices sunt, nec credi potest ullam theoriam ad totam vitam humanam extendi posse. Notionibus moralibus suus cuique locus est, nam constat vitam humanam tam multis tantisque finibus sentimentis rationibus repletam esse, ut una non sufficiat theoria.
De sectis ethicae analyticae[recensere | fontem recensere]
De natura notionum et enuntiatorum moralium variae theoriae et disciplinae sunt. Praesertim de fonte (con)scientiae moralis ac de universalitate enuntiatorum moralum agitur.
De intuitionismo[recensere | fontem recensere]
'Bonum' quid est? Si quis forte in miserias incidat, eum adiuvare bonum factum ("beneficium") esse constat. Sed qua ratione hoc factum scimus bonum esse? Fortasse ea, quod ille servatus est, et qui servavit laudibus ornatur? Quod quidem negat G. E. Moore, philosophus Anglicus, in libro anno 1903 edito, quem Principia Ethica inscripsit. Dicit enim 'bonum' nulla re in experientia posita definiri posse. Non desunt definitiones 'boni', sicut
- "bonum est quod felicitatem dat"
- "bonum est omne naturale"
- "bonum est sui commodi causa agere"
- "bonum est quod cum moribus congruit
- "bonum est quod a deo datur"
- "bonum est quod ex pietate fit".
Quae enuntiata si verae definitiones essent, varia haberemus 'boni' genera. Quod quidem a Moore repudiatur, nam defiitiones nimis multas haberemus, nec nucleum bonitatis obtineremus. Si quis 'bonum' dicat in moribus civitatis suae positum esse, in captionem naturalisticam se induit. Moore 'bonum' qualitatem simplicem esse adfirmat. Itaque 'bonum' ad naturam aut experientiam reduci nequit, immo per intuitionem moralem intellegitur. Quae opinio intuitionismus appellatur.
Defensores intuitionismi, sicut H. A. Prichard et W. D. Ross, praesertim de ethica deontologica disseruerunt. Prichard commentatione celebri (1912) reprehendit illud Kantii, qui dixit actum bonum solum ex pietate officiosa fieri. Ex quo illud consequi videtur, ut ipsa pietas officium boni hominis sit. Qua conclusione callida Prichard circulum logicum in systemate Kantiano demonstrare videtur. Si enim officia sunt actus ex veneratione legis moralis (sive ex pietate) facti, et haec veneratio officium nostrum est, ubi est tandem fons officii? Nusquam, inquit Prichard, nisi in intuitione, nam sponte scimus iustum faciendum esse evitandumque iniustum.
Adsectatores intuitionismi (con)scientiam moralem probant, quam quidem dicunt empirice cognosci non posse. W. D. Ross nihil nisi cognitionem dicit simplicissimum ad bonum et iustum aditum praebere: persuasiones morales deliberabundorum et eruditorum hominum esse indicia ethica similia sensuum datis scientiarum naturalium.[3] Moralitas, secundum Ross, in persuasione hominis eruditi posita est, quam quisque in arcanis suae mentis invenit. Experientia moralis redargui nequit. Fautores intuitionismi hoc contendunt, bonarum actionum aut aestimationum rationes nusquam inveniri. Sufficit intuitio. At fieri non potest, quin officium sola intuitione intellectum denique persuasionem personalem unius cuiusque hominis exhibeat. Itaque natura praescriptiva moralitatis intuitionistam fugere videtur, nam intuitionistae describunt, non praescribunt.
De emotivismo[recensere | fontem recensere]
Annis 1920 in continente Europae arbor philosophiae novum ramum procreavit, nempe positivismum logicum, cuius adsectatores significabilia esse putaverunt talia tantum enuntiata, quorum veritas observatione empirica confirmari possit. Moralia autem enuntiata ea non sunt, quae vera aut falsa ita — more scientifico — demonstrari possint. Nihil nisi sentimenta et voluntates exprimunt. Ex hac opinione nata est ethicae pars, qui emotivismus appellatur. A. J. Ayer, philosophus Britannicus, et C. L. Stevenson, philosophus Americanus, plurimum ad emotivismum contulerunt. A. J. Ayer (1936) enuntiata moralia nihil ad veritatem referri dicit. Cum "Bene fecisti, cum viro nummos dedisti!" dico, te illi nummos dedisse indico, nihil amplius, nam dictum "bene fecisti!" nihil nisi meam actus tui adprobationem prae se fert. Si quis quid adprobat, sponte sua exspectatur "bene!" aut "macte virtute!" dicere. Ex quo dicto alii homines adfectionem loquentis concludunt, eoque exemplo sua quisque sentimenta regunt. Secundum A. J. Ayer enuntiatum morale non ad sentimentum internum refertur. Potius de dicto rhetorico agitur, quod quidem etiam sine adfectione interna dici potest. Enuntiatum morale significationem "emotivam" exhibet, quae sentimentum vel voluntatem communicat ac ceterorum animos movet. At "fu tibi!" etiam ironice dici potest, sed Ayer sinceritatem enuntiatorum moralium nusquam tractat.
Etiam C. Stevenson (1944) significationes enuntiatorum moralium pertractat. Dicit enim enuntiata moralia partem imperativam continere, qua quilibet loquens audientem movere velit. Sin autem loquens et audiens inter se de aliqua re dissentiant, loquentis est imperativum quem protulit ratione firmare. Itaque audiens nova cognitione instructus voluntate mutata imperativoque accepto habitum mentis mutat. Sermo ad res morales pertinens suasorii generis est. Stevenson igitur etiam arti rhetoricae locum concedit, re vera nullum inter rhetoricam et ethicam discrimen facere videtur. Theoriam quandam loquendi actuum excogitare contendit, quod quidem ei parum successit.
De relativismo morali[recensere | fontem recensere]
Experientia exploratorum, missionariorum, et praesertim anthropologorum culturalium de diversitate morum aliarum gentium Europaeos docuit. Primo quidem nullum erat dubium de praestantia morum Europaeorum. Quae vero persuasio deinde labefactata in relativismum culturalem redacta est opera anthropologorum, inter quos numerari solent Franciscus (Franz) Boas, Ruth Benedict, Margareta Mead, nec non Edvard Westermarck, qui etiam ad philosophiam magnopere contulit. Qui relativismo morali favet, is universalia esse negat principia moralia, namque adseverat enuntiata moralia in genere praesignificata esse ad aliquem circumscriptum finium ambitum, sicut mores diversarum gentium aut schemata conceptualia, in quibus auctroritatem habeat. Quae cum ita sint, hoc relativismi moralis proprium est, describere nec praescribere enuntiata moralia ex moribus cuiusque gentis oriunda.
Constat diversitatem moralem esse rem veram. Quales habeat auctoritatis fines, in quaestionem vocatum est, nam fines culturales saepe non ad geographiam referri possunt; saepe de virtualibus finibus agitur. Relativismus moralis diversas opiniones continet. Sunt qui enuntiata moralia nullam aut tenuem tantum auctoritatem habere dicant. Alii autem, quamquam praecepta moralia apud homines valere concedunt, adseverant auctoritatem normativam neque universalem neque absolutam esse.[4] Enuntiatum morale, sicut "Adulteria maleficia sunt" aut "Mendicis nummos dare beneficium est", apud alios verum, apud alios falsum esse potest. Gilbert Harman, philosophus Americanus, censet homines tacite moralitatem sibi depecisci. Sicut remiges accommodatis motibus, velut tacita quadam pactione facta, leviter vehuntur, ita moralitas exsistit, cum homines congregati suam quisque vitam intellegunt in mutua accommodatione positam esse. Enuntiata moralia iudicari nequeunt nisi ad talem pactionem vel conventionem tacitam referuntur.[5]
Quid, bonumne an malum est circumcisio puerorum? Qui relativismum moralem theoriam solidam esse putat, certe ita fere respondeat: "Bonum, si cum moribus gentis congruit, sed malum, et quidem mutilatio nefaria, si ab moribus gentis abhorret." Qua in re natura relativismi moralis apparet. At quid dicendum est de puellarum circumcisione, quae ab adversariis mutilatio genitalis appellatur? Qui vero relativismo morali favent tolerantiamque suadent, ii eadem ratione hanc quoque rem iudicare debeant. Sed praeter exspectationem multi relativistae hunc morem repudiunt inconsequentiam suam ignorantes. Nam si puellarum circumcisioni (vel mutilationi genitali) adversantur atque, hunc morem quanti faciant quaedam gentes,[6] neglegunt, eadem opera ipsi relativismum derelinquere videntur.
Si adprobatio actionis eo, quod homines suis quisque moribus nixi bonum iustumque iudicant, continetur, concludendum est moralitatem relativisticam re vera ex cuiusque gentis vivendi ratione et intellegendi consuetudine emanare, quas quisque a pueritia suas fecit. Moralitas, quippe quae res socialis sit, subiecta est eisdem viribus et effectibus mutabilitatis, quibus omnes mores obnoxii sunt. Moralitas sua cuique genti pro facultatibus est. Huc accedit quod moralitas cotidiana in constanti tantum rerum statu valet; sed ultimo rerum discrimine aliae leges sunt.
In relativismo morali etiam de tolerantia quaestio exoritur: quali animo homines sunt erga moralitatem alienam quae mores foedos continere videtur? iustumne an iniustum est exstirpare conari mores, qui aestimatori extraneo foediores videntur? Qui "iustum" aut "iniustum" responderit, relativismum derelinquet. Si enim alienis moribus intercedere iustum esse dicat, indicet rectae moralitatis fontem penes se suosque esse, quod quidem relativistam moralem parum decet. Praeterea quis est quin idem ius intercedendi ceteris quoque concedat? Aeque inconsequenter dicit, qui iniustum esse adfirmat alienis moribus intervenire, namque hic "iniustum" illud non iam relativo sed potius obiectivo sensu dicitur.[7] Itaque id, quod adsequi voluerunt, amittere videntur relativistae, nam relativismo suo iussa tolerantiae exsequi vel promissa multiculturalismi exsolvere nequeunt. Tolerantiae ratio ex relativismo morali concludenda — quae "tolerantia anthropologica" appellari potest — moralitatem cuiusque gentis concedit ex moribus propriis exoriri, nec cuiusquam intercessionem imperialem patitur. Quae cum ita sint, constat eiusmodi mundum, ex autonomis morum systematibus compositum, mutationibus paene impenetrabilem esse.
Altera relativismi forma subiectiva est, producta ab Edvardo Westermarck, anthropologo et philosopho Finnico, qui anno 1932 librum composuit, quem Ethical Relativity inscripsit. In quo libro 'retribuendi' notione (retributive emotion) usus causas actuum hominum explanavit: nos homines ita institutos esse, ut sentimentis retributivis agamur. Si quis mihi quoddam officium praestiterit, gratiam debeam. Quod sentimentum retributivum me, ut aequali officio illum remunerer, adducat. Si quis autem me fefellerit, ulcisci cupiam. Constat igitur moralitatem hominum in talibus sentimentis retributivis consistere, ut par pari referatur; vitam commercium quoddam esse, nec veritatem moralem usquam inveniri posse. Fieri non potest, ut moralitas ex gente nascatur; potius singulis actibus hominum accumulatur.
Theoria Westermarckiana apud J. L. Mackie valere videtur, qui acriter relativismum moralem defendit.[8] Dicit enim veritates morales in mundo non esse, quod homines in gentes aliasque societatis formas collecti suam quisque agendi aestimandique consuetudinem habeant. Moralitatem esse formam peculiarem vitae socialis, quam quisque cum gente sua conflet seligatque — ludum igitur quendam socialem, cui interesse aut non interesse cuique homini liceat.
De realismo morali[recensere | fontem recensere]
In realismo esse creditur realitas, quae, quamvis in cogitatione nostra posita non sit, observanti et meditanti arcana sua aliquatenus patefacit. Itaque realistae morales esse adseverant peculiarem realitatem moralem obiectivam, ad quam enuntiata moralia referantur. Quamquam intuitionismus Mooreanus species realismi moralis esse videtur, de realismo morali disputandi initium sumpsit anno 1986 David O. Brink libro quem Moral Realism and the Foundations of Ethics inscripsit.
Realismo subesse videtur theoria semantica, quae docet significationem enuntiatorum iis componi indiciis, quorum causa enuntiatum verum habendum est. Quid significat hoc enuntiatum, "Hic lapis gravis est"? Scilicet hunc lapidem gravem esse — de obiectivo enim rerum statu agitur, cuius causa enuntiatum verum est; enuntiato veritas quaedam profertur. Similiter enuntiatum morale, "prudenter tacere bonum est", significat prudenter tacere bonum esse, nempe obiectivum rerum statum, cuius causa enuntiatum verum est. Voces realistarum moralium docent esse veritatem moralem, de qua enuntiata moralia agant.
Qua ratione de veritate morali docemur? Facta hominum et voluntates observando, dicat forse realista. Qui enim realismo favet, is naturam moralem hominis cuiuspiam ex eo, quomodo se gerit, apparere credit, quamquam constat nihil cerni posse nisi speciem se gerendi et formam: quas res dicat, quo vultu alios intueatur, quomodo se moveat. Ex quibus indiciis credit se de moralitate hominis quem observat comperire. Opinionem suam ad hunc modum defendit: cum hominem quempiam sincere se gerere ex indiciis extrariis intellegere possimus, quin eadem ratione, iustane et moralis sit haec gestio, percipere possimus.
Nihilo minus, realismus moralis gravibus incommodis affectus est, nam perdifficile est demonstrare, quomodo proprietates morales ad "naturalisticas" quas percipere possimus proprietates relatae sint. Nemo hoc quaerenti satis facere etiamdum potuit. Quare de veritatibus moralibus dubitandum est. Altera difficultas ad incitamenta moralia pertinet, namque officium moralitatis est actionem hominis regere. Si enim enuntiata moralia veritates describant, ut volunt realistae, quomodo homines, ut enuntiata illa in usum convertant, adduci possint? Si sinceritatem bonum aut circumcisionem malum esse dicam, nihil nisi opinionem meam aut persuasionem proferam. Sed opinione aut persuasione per se ad actus non adducamur, nisi voluntate aliave re incitemur.
De egoismo et altruismo[recensere | fontem recensere]
Constat ethicam retributivam in mutua mei et alterius relatione ita positam esse, ut tamquam ratio acceptorum et datorum par sit. In egoismo autem et altruismo haec relatio dispar et inaequabilis est, namque in egoismo ego alteri, in altruismo alter mihi praefertur. Commune utrique est quod "ego" statum singularem obtinet.
Bonum proprium quomodo a bono ceterorum distinguitur? Si quis bombis cinctus se ipsum displodendo multos homines occidat aut severe violet, incertum est, utrum egoismo an altruismo adductus istud facinus commiserit. Ex una parte dici potest pro fide et doctrina vita cariore se sacrificasse, ex altera parte forsitan ideo se sacrificaverit, quod ad summum honorem apud suos efferri vellet. De utra voluntate agitur? Num de egoismo, in quo de proprio bono agitur; nec bonus est actus nisi bono actoris prosit. Infitiandum non est instinctum sui conservationis omnibus hominibus (et vero animalibus) commune esse. Si enim actu quodam extremo vita actoris periculo obiciatur, constat hunc actum non prodesse bono actoris. Immo actus innaturalis inhumanusque est, qui egoismi notam non habet. Attamen fieri potest, ut lavatione cerebri aliave coercitione mentis animus cuiuspiam ita commutetur, ut tamquam mente captus facinora prodigialia committat. Sed hic non iam de egoismo agitur, nam talis homo in robotum memeticum ("membot"[9]) mutatus instar instrumenti non suum sed quorundam aliorum bonum (si bonum est) provehit.
Secundum egoismum classicum quisque ego singularis est: quot homines, tot ethicae egocentricae. Nemo egoistarum ceterorum quidlibet faciendi iuribus cavere debet, nam si ita faceret, rationem egoismi violaret. Egoismus et universalis insociabilia sunt. Egoismus et liberalismus hoc differunt, quod liberalismus ab omnibus hominibus poscit, ut suo quisque bono caveant. Egoismo autem nihil curae est nisi ego: faciant ceteri ut sibi placeat.
Ayn Rand et Robertus Nozick, philosophi Americani, liberalismum strictum defenderunt, egoismi classici similem, praesertim quod ad philosophiam politicam attinet. Hanc enim opinionem Kantianam proferunt, suum quemque hominem finem singularem esse, nec decere quemquam alterius hominis bono uti instrumento, quo bonum suum provehat; videre, ne quid detrimenti capiant cuiusquam hominis bona iuste parata, officium rei publicae esse. Bona iuste parata sunt, si rite et ratione efficaci creverunt. Quae notio 'iusti' omnium contra omnes competitioni favet, et quidem neoliberalismum redolet. Requirendum est, num istud talis forma rei publicae sit, in qua validi locupletes bonaque competendi facultate praediti vivere velint. Iam Thomas Hobbes olim mirabatur, cur bellum omnium contra omnes non habeamus. Etiam validi et divites, si rem publicam satis bonam, ubi tuti et scuri vivere possint, parere velint, intellegunt consentaneum esse aliquibus commodis egoisticis cedere, dum eadem opera alia commoda, sicut securitatem socialem, consequi possint. Quae cum ita sint, egoismus classicus alruismo mixtus esse videtur.
Altruismus egoismi contrarium est, Docet enim actorem quidlibet facientem ceterorum bonum respicere debere. Altruismi genera varia sunt. Nicholas Rescher in libro, quem de sympathia (Unselfishness, 1975) scripsit, dicit hominem et natura et disciplina benevolum esse, et quidem talem, qui mente in alterius locum se supponere velit, praesertim si affinitate aut amicitia coniunctus sit. Quos sensus sympatheticos Rescher "affectus vicarios" (vicarious affects) appellat.[10]
Nexus interni
Notae[recensere | fontem recensere]
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Anscombe, Elizabeth. 1958. Modern Moral Philosophy. Philosophy 33 (124): 1–19.
- Arrington, R. L. 1989. Rationalism, Realism, and Relativism. Perspectives in Contemporary Moral Epistemology. Cornell University Press.
- Ayer, A. J. 1936. Language, Truth and Logic. Dover Publications.
- Bayles, Michael & Henley, Kenneth. 1989. Right Conduct. Theories and Applications. 2nd edition. Random House.
- Becker, Lawrence C. & Charlotte B. Becker, eds. 2002. Encyclopedia of Ethics, I-III. Editio secunda. Routledge.
- Butchvarov, Panayot. 1989. Skepticism in Ethics). Indiana University Press.
- Blackburn, Simon. 2001. Being good: A short introduction to ethics. Oxford University Press.
- Brink, David Owen. 1989. Moral Realism and the Foundations of Ethics. Cambridge University Press.
- Copp, David, ed 2005. The Oxford Handbook of Ethical Theory. Oxford University Press.
- Crisp, Roger. 2011. Ethics. Routledge Encyclopedia of Philosophy. Londinii: Routledge.
- Deigh, John. 1995. Ethics. The Cambridge Dictionary of Philosophy. Cambridge University Press.
- De Finance, Joseph. 2004. An Ethical Inquiry. Editrice Pontificia Università Gregoriana.
- De La Torre, Miguel A. 2004. Doing Christian Ethics from the Margins. Orbis Books.
- D'Urance, Michel. 2005]. Jalons pour une éthique rebelle. Aléthéia.
- Fagothey, Austin. 2000. Right and Reason. Rockford, Ill.: Tan Books & Publishers.
- Foot, Philippa. 2001. Natural Goodness. Oxford University Press.
- Gowans, Chris. 2015. Moral relativism. Stanford Encyclopedia of Philosophy.
- Hare, Richard M. 1952. The Language of Morals. Clarendon Press.
- ——————. 1963. Freedom and Reason. Clarendon Press.
- ——————. 1981. Moral Thinking. Its Levels, Method, and Point. Clarendon Press.
- Harman, Gilbert. 1975. Moral Relativism Defended. Philosophical Review 84: 3-22 [= Harman 2000: 3-19].
- ——————. 1978. The Nature of Morality. An Introduction to Ethics. Oxford University Press.
- ——————. 2000. Explaining Value: And Other Essays in Moral Philosophy. Clarendon Press.
- Hudson, W. D. 1983. Modern Moral Philosophy. MacMillan.
- MacIntyre, Alisdair 1981. After Virtue. A Study in Moral Theory. Duckworth.
- Mackie, John L. 1977. Ethics: Inventing Right and Wrong. Penguin Books.
- Moore, G.E. 1903. Principia Ethica. Oxford University Press.
- Prichard, H.A. 1912. Does Moral Philosophy Rest on a Mistake? Mind 21: 21–37.
- Rawls, John. 1971. A Theory of Justice. Harvard University Press.
- Rescher, Nicholas. 1975. Unselfishness. The Role of the Vicarious Affects in Moral Philosophy and Social Theory. University of Pittsburgh Press.
- Ross, W. D. 1930. The Right and the Good. Oxford University Press.
- Scheler, Max. 2014. Der Formalismus in der Ethik und die materiale Wertethik. Neuer Versuch der Grundlegung eines ethischen Personalismus. Herausgegeben von Christian Bermes unter Mitarbeit von Annika Hand. Hamburgi: Felix Meiner Verlag. [Editio nova in editione anni 1927 posita; primua editio 1913-1916.]
- Shweder, Richard A. 2002. "What About Female Genital Mutilation?" and Why Understandg Culture Matters in the First Place. Engaging Cultural Differences. The Multicultural Challenge in Liberat Democracies, 216-251. R.Shweder; M.Minow & H.Markus, eds.
- Solomon, Robert C. 1984. Morality and the Good Life: An Introduction to Ethics Through Classical Sources. McGraw-Hill Book Company.
- Stevenson, C. 1944. Ethics and Language. Yale University Press.
- Urmson, J. O. 1968. The Emotive Theory of Ethics. Hutchinson.
- Vendemiati, Aldo. 2004. In the First Person, An Outline of General Ethics. Urbaniana University Press.
- Westermarck, Edvard. 1932. Ethical Relativity. Kegan Paul.
- Williams, Bernard. 1973. Morality: An Introduction to Ethics. Pelican Books.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- "Ethics Bites," apud www.open2.net
- National Reference Center for Bioethics Literature, bioethics.georgetown.edu
- Frankens, William. 1973. Ethics, ed. 2a.
- Perle, Stephen (11 Martii 2004). "Morality and Ethics: An Introduction"
- Singer, Peter. 1985. "Ethica,, commentarius in Encyclopaedia Britannica, www.utilitarian.net