Latinitas bona

Phaëthon

E Vicipaedia
(Redirectum de Phaethon)
Salire ad: navigationem, quaerere
Vide etiam paginam fere homonymam: Phaëthon (Euripides)
Tabula ab Iohanne Liss ineunte septimo decimo saeculo picta. Phaeton in flumen Eridanum ruit; Naiades et deus fluminis terrentur.

Phaëthon (Graece Φαέθων, 'fulgens'), in mythologia Graeca fuit filius Solis (vel graece Helii) et Oceanidae Clymenae. Currum patris ascendere voluit, sed equos feroces ignes naribus spirantes regere non potuit. Ne mundus totus incendio periret, Iuppiter eum fulminavit, simul Phaetontem necans et currum frangens.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Aliter ab aliis haec fabula narratur. Sic ab Ovidio: cum matre in Aethiopia vivebat Phaeton et patre Sole superbus apud aequales sese attollebat; quondam unus e comitibus ei respondit: "Noli, stulte, omnia matri credere," ac negavit Phaetontem re vera filium Solis esse. Qui, pudore commotus, ad matrem refugit et ab ea petivit documentum quo probaret vera dixisse de origine sua. Quae iuravit ita esse et filium ad domum, ubi sol oritur, patrem ipsum sciscitatum misit. Sol eum benigne accepit atque, ut paternos affectus ei probaret, iuravit per Stygiam paludem (quod iusiurandum ne dii quidem revocare possunt), quodcumque sibi optavisset Phaeton, sese donaturum. Tum currum patris conscendere atque ipse per unum diem regere adulescens voluit. Statim Solem promissi sui paenituit: filium dissuadere a tam periculoso ac temerario incepto frustra conatus, postquam Phaeton in sua sententia perstitit, fatalem currum miserrimus pater filio tradere tandem coactus est. Ille currus quattuor ferocibus equis, ignem naribus spirantibus, iunctus erat, qui manum domini sui non recognoscentes, magno impetu e solita via exierunt. Modo propius terram sese demittunt, quae calore nimio exaruit ac paene exarsit, modo caelesti regno et ipsi, deorum sedi, incendium minitabant. Tum Iuppiter/Zeus, a territis numinibus rogatus, fulmen suum in temerarium adulescentem vibravit. Qui in flumen Eridanum (quem Latini auctores idem esse atque Padum [1] adfirmant) praecipitatus, a Naiadibus sepultus est, quae tumulo hos versus inscripserunt:

Tabula a Petro Paulo Rubens picta, casum Phaetontis describens (1605).
Hic situs est Phaethon, currus auriga paterni,
Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis.

Sorores Heliades tam diu mortem fratris Phaetontis lugebant, ut in populos conversae sint, lacrimae vero in electrum. Helius et ipse, maerore confectus, faciem occultavit et unus dies sine sole transisse fertur, dum tamen incendium ex casu Phaetontis ortum lumen orbi praebet.

De interpretatione fabulae[recensere | fontem recensere]

Nonnulli eruditi moderni putaverunt hanc fabulam ad casum meteoritis pertinere potuisse. Nam defectio solis quoque fumeis nubibus occultati ab hac interpretatione non abhorret. Nisi quis fictitiae scientiae amator credere mavult spatialem navem, aliunde huc pernavigatam, cursum non tenuisse et infelicem Phaetontem extraterrenam creaturam fuisse. . . .

De Phaetonte in musica[recensere | fontem recensere]

Casus Phaetontis a Gustavo Moreau depictus. 1878. Museum Lupariense Lutetiae Parisiorum.

Nonnullae fabulae lyricae "Phaeton" inscriptae in scaenam inductae sunt :

De sensu quodam moderno[recensere | fontem recensere]

Vicesimo saeculo verbum Phaeton sive Faeton designat carrum autocinetum sine tecto vel duo vel quattuor loca praebentem. Iam a septimo decimo saeculo genus vehiculi equis iunctum et quattuor rotis praeditum hoc nomen ex persona mythologica acceperat.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Martialis X,12. Polybius, Historiae, II,16,6 et II,16,13-15.