Bacchus
E Vicipaedia
Bacchus (Graece Βάκχος), vel Dionysus (Graece Διόνυσος), apud Romanos etiam Liber pater,[1] in mythologia Graeca et religione Romana fuit vini et ebrietatis deus, Iovis et Semelae filius.
Semele a Iunone decepta Iovem rogavit, ut se in nitore divino monstraret, itaque adusta est; ergo Iuppiter prolem innatum in crure suo collocavit. Dionysus nuper natus a Iove seu Herme in monte Nysa reconditus est; ibi a nymphis nutritus est et a Sileno Satyrisque educatus.
Mulieres Dionysi sectatores Maenades (seu Bacchae seu Bacchantes) nuncupantur.
Festa[recensere | fontem recensere]
Festa Baccho dicata sunt Bacchanalia, die sextodecimo et septimodecimo Martii mensis acta.
Nexus interni
- Pompa regis Ptolemaei II Dionysiaca
- Mysteria Bacchica, picturae murales iuxta Pompeios repertae
- Oenopion
- Bacchides (Plautus)
Nota[recensere | fontem recensere]
- ↑ Appellatus est Bacchus, Bassareus, Bromius, Dionysus, Euhan, Euhius, Iacchus, Liber pater, Lyaeus.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bacchum spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Dionysum spectant (1, 2). |
- Imagines Bacchi in Musaeo Iconographico Warburgiano