Latinitas bona

Eleusin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eleusin
Δήμος Ελευσίνας (Ελευσίνα)
Eleusin (Greece)
Eleusin
Eleusin
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Attica
Unitas regionalis Attica Occidentalis
Area 37.06 km²
Numerus incolarum 29902
(census anni 2011[1])
Spissitudo incolarum: 807 incolae per km²
Latitudo 38° 2' N
Longitudo 23° 33' E
Sedes administrativa Eleusin
Pagina interretialis www.elefsina.gr
2011 Dimos Elefsinas.png
Situs Eleusinis in regione Attica
Despectus in effossiones Eleusinas

Eleusin[2] (Graece Ἐλευσίς, postea Ελευσίν, denique Ελευσίνα) est urbs ab Athenis 30 chiliometra in boreo-occidentalem versus sita. Olim ob sacra Eleusinia, quae inter Graecos cultus maximi momenti numerabantur, notissima erat. Hodie est demus regionalis Atticae Occidentalis unitatis et suburbium Athenarum.

Perpauca de sacris seu mysteriis Eleusiniis nota sunt propterea quod palam de iis loqui nefas fuit et si quis ea exposuerit, poenam capitalem dedit. R. Gordon Wasson, Carolus Ruck et Albertus Hofmann coniecerunt mystas, ei qui in mysteria initiantur, potionem psychotropicam e Clavicipe purpurea, quodam boleti genere, compositam bibisse ut multa mirabilia viderentur: sacra vero Eleusinia fuisse manifestationem dei cerealis morientis resurgentisque antiquam.

Personae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Census anni 2011, magistratus publicus statisticus Graeciae (ΕΛ.ΣΤΑΤ) (Excel-tabula, 2,6 MB)
  2. Apud antiquos primo forma Eleusīn (-īnis, Acc.: -īnem et -īna et -in) praevalebat, deinde Eleusīna (-ae); formae adiectivae sunt Eleusinius et Eleusinus

Weblinks[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Eleusin spectant.