Roman numeral 10000 CC DD.svg

Alea (res lusoria)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Alea

Tesserae
Tali

Romani multa genera alearum habuerunt. Tali erant aleae quattuor laterum. Numeri I et III et IV et VI in lateribus scripti sunt. Tessera erat alea sex laterum. Latera ab uno ad sex puncta. Romani aleas viginti laterum habuerunt. Numeri Graeci in lateribus scripti sunt.

Tessera viginti latera habens

Talus oblongus est. Duo fines rotundos et quattuor latera plana habet. Numeri duo et quinque omissi sunt quod talorum latus parvum erat rotundum. Puncta in lateribus planis inscripta sunt. Latus cum uno puncto vocabatur canis. Latus cum tribus punctis vocabatur ternio. Latus cum quattuor punctis vocabatur quaternio. Latus cum sex punctis vocabatur senio. Romani talos e osse aut metallo aut ebore aut marmore aut ligno aut vitro fecit.

Quattuor tali simul iacti sunt. Iactus optimus erat unus senio et unus quaternio et unus ternio et unus canis. Hic vocabatur Venereus sive basilicus. Iactus possimus erat quattuor canes qui vocabatur canes sive canicula.

Hodie plurimae aleae sunt hexaedra sicut tesserae Romanae. Plurimae e plastico factae sunt. Multi ludi eis utuntur.

Ludus Catacumbarum et Catoblebarum (anglice: Dungeons & Dragons) et alii ludi personarum actitandarum qui secuti sunt multas aleas utuntur: tetraedrum & hexedrum & octahedrum & decaedrum & dodecaedrum & icosaedrum.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]