Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Linux

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
ubuntu - GNU/Linux cum systemate fenestrarum GNOME
Linus Torvalds, qui Linucem systematum administrativorum nucleum creavit

Linux, signum mercatorium Linux®, dicitur omnia systemata administrativa computatralia quae nucleum Linucem includunt. Quamquam ubique haec systemata simplius Linux appellantur, ea a rerum informaticarum peritis saepe potius GNU/Linux appellantur, quod omnia haec systemata programmatibus multis ab incepto GNU prolatis utuntur.

In mundi mercatu Linux est unus ex variis alternis systematis Microsoft. Linux autem a communione programmatorum creatus est, sicut Vicipaedia. Linux non solum gratis, sed etiam apertus est, quare haec programmata libera ab omnibus usoribus inspectari et elaborari possunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Linux ex cogitatione Lini Torvalds anno 1991 ortus est. Linus enim, qui systema Minicem amabat, hoc systema systemati Unici simile factum haud putabat esse perfectum, maluitque novum systema administrativum creare modo ad se delectandum (Anglice: just for fun) et ad se informaticam melius discendum.

Postea, die 17 Septembris anno 1991, Linus suo systemati administrativo versionem 0.1 nuclei creavit.

Tandem anno 1992 Orestes Zborowski Linucem X Server excogitavit ad non solum systema texticum sed systema graphicum quoque habendum.

Anno 1994 demum Linus versionem 1.0 praebuit post versiones 66 medias.

Distributiones[recensere | fontem recensere]

Linux exsistit in multis formis, quae species Linucis distributiones appellantur.[1] Quaeque distributio suum nomen proprium habet. Una distributio moderna favorabilis est Ubuntu (vide ext.).

Alia exempla distributionium Linucis sunt:

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice Linux distribution.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Linucem spectant.


computatorum Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes!