Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Arbor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Arbores in monte in Uta septentrionali autumno ineunte.
Fundamentum trunci Sequoiae sempervirentis in Vivario Civitatis Redwoods Jedediah Smith?: "Simpson Reed Discovery Trail," prope Crescent City Californiae.
Sequoiadendron est genus magnarum arborum.

Arbor (-is, f.) est planta perennis et lignea, plerumque definita planta lignea cui sunt multi rami secundarii supra solum in singulo cauli principali vel trunco sustentati, cum certa dominatione apicali.[1] Nonnulli auctores minimam arborum maturarum altitudinem postulant, quae a 3 m[2] ad 6 m[3] variat; nonnulli autem auctores minimum trunci diametrum 10 cm postulant (30 cm circumferentia).[4] Plantae ligneae quae has definitiones non attingunt frutices usitate appellantur, quamquam multae arbores, sicut arbores habitus mallee appellati, has definitiones non attingunt. Contra plurimas plantas alias, arbores diu vivunt, et nonnullae aetatem nonnullorum milium annorum et altitudinem 115 m adsequuntur.[5]

Multi arbores fructus pariunt. Multitudo arborum "nemus," "silva," aut "silvula" appellatur; homo qui in silvis habitat, silvicola.

Folia arborum oxygenium et saccharum luce solis ex dioxido carbonis et aqua generant.

Species[recensere | fontem recensere]

Genera speciesque arborum sunt multae; inter arbores notissimas sunt:

Arbores in Biblia Sacra[recensere | fontem recensere]

Arbores saepe in Biblia commemorantur; notabiles sunt duae in paradiso Eden, horto a Deo creato:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad arbores spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Huxley, A., ed. (1992). New RHS Dictionary of Gardening. Macmillan ISBN 0-333-47494-5.
  2. Rushforth, K. (1999). Trees of Britain and Europe. Collins ISBN 0-00-220013-9.
  3. Mitchell, A. F. (1974). A Field Guide to the Trees of Britain and Northern Europe. Collins ISBN 0-00-212035-6
  4. Utkarsh Ghate. "Field Guide to Indian Trees, introductory chapter: Introduction to Common Indian Trees" (RTF) 
  5. Gymnosperm Database: Sequoia sempervirens

Bibliographia[recensere | fontem recensere]