Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Maria (mater Iesu)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Maria (mater Iesu)
Res apud Vicidata repertae:
Maria (mater Iesu): imago
Nativitas: 1. century BCE;
Obitus: 1. century;

Familia

Genitores: Q314700; Anna
Coniunx: Iosephus
Proles: Iesus

Memoria

Sepultura: Q968028
Sanctus (feriae die 15 Augusti, 8 Septembris)
Raphael Sanctius: Madonna cum libero
Sanctuarium Nostrae Dominae Custodis Derthonae (Italia), ecclesia de Sancto Aloysio Orione facta anno 1931.

Maria (Aramaice מרים, Maryām; Graece Μαριαμ aut Μαρια, Maria; Arabice مريم, Maryam) a Christianis Sancta Maria, Virgo Maria, Deipara, Mater Dei, Dei Genetrix vel Madonna vocata, erat Iudaea ex Nazareth in Galileia, quae Iesum partu edidit. Ab omnibus ecclesiis Christianis, quamvis variis modis, colitur, sed etiam Musulmani eam Virginem Mariam sive Syeda Mariam, id est Domina nostra Maria, appellant.

Nomen Mariae[recensere | fontem recensere]

Maria est forma Graeca nominis Hebraici Miriam, quod Latine versum "amaritudo" vel "maeror" valet.[1] Sunt plures feminae huius nominis in Vetere Testamento, quarum notissima est Miriam (in Vulgata Maria), prophetissa et soror Moyses et Aaron.

Sunt etiam plures Mariae quae Iesum secutae sunt (Marcus 15:40), inter eas:

In textu Graeco Novi Testamenti mater Iesu Mariám appellatur; forma Maria in versionibus Latinis in usum venit. In religione Islamica, Maria ut Maryam (Arabice ‏مريم‎) nota est.[2]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nomen Mariae (Hebraice Miriam) in tribus ex quattuor evangeliis et in Actibus Apostolorum nominatur; ipsa Maria etiam in evangelio secundum Ioannem apparet, sed sine nomine. Praeterea apocryphum Protevangelium Iacobi sive Liber Iacobi de nativitate Mariae multa et varia de Maria narrat. Quae sit fides historica harum relationum varie et contrarie disputatur.

Cultus sive Veneratio[recensere | fontem recensere]

Mariae cultus in multis ecclesiis, praecipue autem in Ecclesia Catholica disseminatus est.

  • Ecclesia catholica variis orationibus a Maria intercessionem quaerit, inter quas Rosarium Virginis Mariae locum praecipuum tenens
  • Ecclesiae Orthodoxae
  • Ecclesiae Reformationis
  • Religio Islamica: Maria unica est femina, cuius nomen in Alcorano invenitur. Nomen eius in sex suris in fere 40 versibus dicitur.[3] Meryemana ("domus Mariae") in Turcia est locus peregrinationis Islamicus, qui etiam a peregrinis Christianis aditur.

Dogmata[recensere | fontem recensere]

Maria in Religione Islamica[recensere | fontem recensere]

Maria etiam in Alcorano nominatur.

Festa Mariae[recensere | fontem recensere]

Multae sunt dies quibus Maria, Christi mater, celebratur.

Ecclesia Catholica[recensere | fontem recensere]

Mensis Maius Mariae mensis habetur, mensis Octobris rosarii mensis.

Sunt duo festa Domini, quae saepe (etiam) inter festa Mariana numerantur:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bibellexikon: commentatio Mirjam; comm. lecta die 08.Martii 2015
  2. Martin Bauschke: Der Sohn Marias. Jesus im Koran. Darmstadiae 2013. p. 22 s.
  3. Martin Bauschke: Der Sohn Marias. Jesus im Koran. Darmstadiae 2013. p. 22 s.