Vicipaedia:Pagina prima
Bene advenisti in Vicipaediam, liberam encyclopaediam cui omnes ad adiuvandum invitantur. |
Solis die 9 mensis Februarii 2014. 102 557 paginae Latine scriptae. |
- Anthropologia
- Archaeologia
- Historia
- Ius
- Linguistica
- Oeconomia
- Philologia
- Philosophia
- Civilitas
- Psychologia
- Scientia mediorum
- Scientia religionum
- Sociologia
Pagina mensis
Machina vaporaria est machina quae vapore aquae ebullientis impellitur. Energiam vaporis ferventis in motionem mutat, quae adhibetur ad alias machinas exercendas aut vehicula, sicut tramina vel naves, etiam ut videtur birotas, impellenda. Ad genus machinarum calore propulsarum pertinet. Aliae huiusmodi machinae sunt eae quae gase flagranti aut aere calefacta propelluntur. Exempla vaporis ad opus exercendum adhibiti inveniuntur primo saeculo, cum Hero Alexandrinus turbinem vaporarium simplicem excogitavit, necnon, ut ferunt, machinam quae ianuas templi aperiret et clauderet. Initium hodiernae machinae vaporariae fuit antlia quaedam, a Thoma Savery anno 1698 fabricata, in qua vapor recte in corpus aquae elevandae agitur. Prima machina quae cylindro et pistillo utebatur a Dionysio Papin, machinam Savery emendare volens, 1705 constructa est. Eodem anno, Thomas Newcomen machinam cum embolo fabricavit quae formae hodiernae propius accedebat …Nuntii
|
Imago mensis Caseus, illustratio e Tacuino Sanitatis Casanatensi, anno fere 1390 facta Sonus mensis Leo Slezak ariam e Iacobi Puccini opera Tosca cantat (musica anno 1913 capta) Scin tu…
… Pluvia meteororum Perseidarum, diebus 12/13 Augusti 2013 observanda et quotannis recurrens, caudam esse cometae 109P/Swift-Tuttle? …Abhinc 80 annis, die 3 Aprilis 1933, aëronaves duas supra montem Everestium volitavisse? |
Participatio
Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere. Eruditio Latina
Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare. Alii inceptus
Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur, cuius alii inceptus multilingues et liberi sunt:
|